Charter Document - 03920001
Charter Number: 03920001
Cartulary Title: Lambach, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Decree
Date: 0992 - 0993
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net
View Map
Cartulary Title: Lambach, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Decree
Date: 0992 - 0993
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net
View Map
Charter:
Igitur dum diu predia quedam pertinencia ad abbaciam sancti saluatoris que uocatur Chremsamvnistur iure legitimo sacre Patauiensis ecclesie sedi pertinentem temporibus antecessorum nostrorum religiosorum scilicet pontificum Adalberti Pilgrimi prediis Arnoldi comitis finitima contencione uacillarent tandem anno II Christiani episcopi successoris predictorum placuit hoc modo iurgiis finem dare supradictis Conuocatis itaque in eadem predia non paucis amborum amicis idem iam dictus Arnoldus comes quod sibi inscienter usurpauit prorsus in posterum abdicauit duobus in Stainfeld receptis mansis et loco Rivt a quodam illius monasterii seruo Mazilino nomine exculto et noualia suo sclauo nomine Wenco possesso Priuauit se quoque quicquid cernitur ad agriculturam siue ad fenum aptum locis eiusdem ecclesie suo finitimis foresto et priuauit se ex tercia parte feni quod mancipari potest in siluam que uocatur superior Hart et priuauit se tribus apium hortis et nauim unam omni anno de eodem nemore recognouit edificandam Insuper nauiculam I et piscacionem Albense et pascua in Chasiperg et priuauit se nemore in Zizenesheim et Egeninsten provt rectus inter duos angulos discerni potest Et priuauit se nemore quod est inter Egininstein et Petinpach hoc tenore ut qualicumque modo libitum sit ab illa ecclesia excolatur Et priuauit se silua prout uia ducit de Tvrdina usque ad Hibersliph seruis ad Petinpach pertinentibus ut libitum sit utenda absque uenacione pariterque arborum uirgultorum eradicacione Et priuauit se silua de ortu amnis Syppenpach foresto suo propioris prout rectus per manum usque in Chremsam discerni potest et prout idem amnis usque siluam inferius egreditur Et priuauit se silua inter Livbilenspach et Syppenpach prout rectius a campo mensurari in idem nemus X agri in longitudine per ordinem poterunt Et cunctis hiis absque uenacione se priuauit Huius rei sunt testes Reginolt Gvmpo Dietrich Livpreht Altman jtem Altman Mazili Ernost Arnhelm Ozy Ellinpreht Gozo Aripo Penzo Gerhoh Meginhart Megingoz jtem Gerhoh jtem Gvmpo Willepreht Vocho Lanzo Poran Jepo Hvmperht Pezili jtem Ozy Papo Wernher Engelshalch Azo jtem Aripo Imizi Rvdpreht Irminold