utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03920009

Charter Number: 03920009
Cartulary Title: Lambach, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Renewal
Date: 1089
Date Type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Ego Adalbero Dei Gratia Wirzburgensis episcopus notum esse uolo omnibus christi fidelibus qualiter parentes mei ob salutem animarum suarum in Loco Lambach dicto congregationem instituerunt clericorum et qualiter heres eorum factus licentia domini apostolici pape Gregorii qui et Hiltiprandus pro hac in eodem loco congregationem substitui monachorum consensu et consilio parrochiani episcopi Patauiensis scilicet Altmanni Et quoniam conmunis uita monachorum plvs indiget quam secularium conuentus clericorum ad suplementum eorum ex nostro adauxi fisco IIII uidelicet siluas Quarum due iuxta Trvnam in parte aquilonari sunt site una mercato Wels inferior alia superior Inferioris uero hardis nemorarius erat Enzo superioris autem hardis nemorarius erat Engizo Ex altera autem parte eiusdem fluminis Trune contra meridiem due silue una ad Buchenloch cuius nemorarius Bero erat altera ad Eiterwalt cuius nemorarius Ello erat In his ergo siluis solus abbas absque ulla contradictione pro suo libitu habet potestatem euellendi domos edificandi plantandi molendinos faciendi uenandi insuper quidquid ad utilitatem fratrum inde potuerit exeogitari Addidi insuper quantum mihi predii de patruo meo Arbone ad Zuisil contigit et uicinum mercatum ad Wels duoque mercata in francia unum ad Onoldesbach ad Geroldeshouen alterum cum omni utilitate ad ipsa pertinente et parrochiam que dicitur Tutensteten Hec omnia Ekkeberto uenerabili abbati conmisi eo quo ego hec iure habui monasteriique curam potestatiue haberi feci Huius rei testes sunt Eberhardus comes Marchwardus Gerungus Ebo Heinricus Zeizolf Arbo Porn Itemque Porn Nendingus Archo herrandus Penno Wermut Arbo Erchenbertus Adalrammvs Altmannus Adelbertus Actum est Ratispone anno MLVI Indictione VIIII Episcopatus autem domni Adalberonis XII Deinde post aliquantum temporis abbatis Ekkeberti coactus piis petitionibus ab hoc onere sibi imposito eum absolui sed ex suis ille unum fratrem nomine Becemannum in hoc abbatie onvs elegit Hunc quoque pergens mecum illuc adduxi eandemque rem qualiter antecessori suo conmissa erat conmisi Cum autem hoc ipsum monasterium instauratum a supra dicto Altmanno et a me pariter dedicaretur anno dominice Incarnationis MLXXXVIIII Indictione XII Epacta VI Concurrente VI XVIII Kalendas Octobris Anno ordinationis domni Altmanni XXV meique XIV iterum et tercio hec que prius feci renouaui tradens tunc ad altare sancte Marie et s Kyliani unam stabulariam curtem ad dotem simul cum his omnibus que a me uel a parentibus meis ante ad illud tradita fuerant Hec episcopali banno atque huiusmodi anathemate ambo episcopi confirmauimus ut siquis hanc traditionem destruere presumpserit ligatis manibus et pedibus mittatur in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter