utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03920045

Charter Number: 03920045
Cartulary Title: Lambach, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1248
Date Type: Internal
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
Rvdigerus dei gracia Pataviensis Episcopus in perpetuum Quia non solum memoria sed et uita hominum breuis esse dinoscitur et inconstans pivm et salutiferum credimus in domino nobis esse ut siquam pietatis graciam ecclesiis seu religiosis personis curauerimus exhibendam hanc et ipsis ut stabilis pertineat scripti nostri mvnimine confirmemus Hvjus rei gracia ad noticiam vniversorum tam presentivm quam futurorum tenore presentis scripti cupimus peruenire quod nos multiplicem defectum nec non et penuriam Monasterii in Lambach paterno affectu sicut gracie nostre congruit considerantes ad petitionem dilecti in christo fratris nostri Wernhardi abbatis eivsdem loci Parrochiam in Obernchirchen cum omnibus attinentiis et omni ivre cum noualibus et dote necnon et decimis quesitis et non quesitis ad subplementum et meliorationem prebende fratrum ibidem deo servientivm predicto donavimus Monasterio eternaliter possidendam Si quis autem huius nostre donationis graciam presumpserit infringere quod absit cum dathan et abyron eterne subiaceat ultioni Omnibus igitur eam seruantibus sit pax et salus in domino gaudia felicitatis eterne feliciter adepturis Testes Fridericus plebanus in Steinchirchen Ditricus plebanus in Witenspach Heinricus plebanus in Pvchel Albero de Pollenheim Albero filius eius Gerochus frater episcopi Ulricus de harthaim Heinricus de harthaim Wernhardus de Inne vlricus Dorn Otto de Pawerawe Fridericus frater eius Fridericus de Aichaim Marquardus Notarius Et alii quam plures Acta sunt hec anno ab incarnatione domini MCCXLVIII Indictione VI Concurrentia III Datum in Lambach II Nonas Augustj
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter