utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03920052

Charter Number: 03920052
Cartulary Title: Lambach, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Protection
Date: 1255
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
Qve geruntur in tempore ne labantur cum tempore poni solent in ore testium et scripture memoria perennari Igitur presenti Scripto pateat vniuersis Quod ego Heinricus de Habspach Judex a Duce Ottocharo per Austrium constitutus cum apud Chremis iudicio presedissem Ecce Rupertus Chornler Ciuis de Stein conquestus est quod dominus Conradus Sacerdos monachus de Lambach et in Curia Chremensi ipsorum Lambacensium Procurator turbaret sibi possessionem suam in quadam vinea sita in Suzenberge quam se asserebat emptionis titulo aliquamdiu possedisse Ad hec prefatus Conradus Sacerdos respondit eandem vineam ad suum Cenobium pertinere eo quod quidam Heinricus de Mauttern Biderwer dictis Lambacensibus quos in multis leserat cupiens damna sua in parte aliqua resarcire prenominatam Vineam quam ipse iure proprietatis tunc habebat sepe dicto Lambacensi Claustro libere contradidit Vxore sua et duobus filijs ac filia presentibus et consentientibus perpetuo possidendam Partibus igitur coram me talia proponentibus de consilio Domni Conradi de Hinperch et Domni Conradi de Tzelringe ad amicabilem induxi eos conpositionem vt uidelicet mediatoribus hinc inde electis quidquid ordinarent inuiolabiliter seruaretur Quo facto dicti mediatores considentes decreuerunt quod sepe dictus Rupertus Chornler acceptis quatuor libris a sepe fato Conrado omni liti cederet et prenominatam Vineam Lambacense Claustrum absque contradictione perpetuo possideret Huius rei testes sunt Hadmarus de Leichtenwerd Sighardus Castor Vdalricus de Lobenstein Trostlinus Gozzo Judex Cremensis Pilgrinus frater eiusdem Judicis Conradus Seueldarius Conradus Ruffus Helnwicus Vt autem ista conpositio firmitatem habeat presentem chartam conscribi feci et tam Sigilli mei quam Sigillorum Domni Conradi de Hinperch et Domni Conradi de Tzelringe munimine roboraui Acta sunt hec Anno Domini MCCLV Indictione XIII sexto Nonas Martij in domo Godofridi Ciuis Cremensis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter