utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03940001

Charter Number: 03940001
Cartulary Title: Reichersberg, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1137
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Conradus dei gratia salzburgensis archiepiscopvs Uirum beatum psalmista disignans ait Dispersit dedit pauperibvs iusticia eius manet in seculum seculi Pro adipiscenda itaque beatitudine que dispersimvs dedimusque pauperibus pro iusticia nostra perpetuanda in seculum seculi uolumus in pauperum christoque seruientium seruitio in seculum stabiliri Notum ergo esse uolumus tam presentibus quam futuri temporis hominibus nos ad sustentationem christi pauperum in richerisperge deo sub conmunis uite regula seruientium et amodo seruiturorum quedam contulisse que subnotata continet scriptum presentis pagine Uidelicet patellam in halla cum uno curtili in ipsa uilla hallensi et VI curtilibus in siluestribvs vnchen wlgo nominatis de quibus ligna persoluuntur ad ipsam patellam Mansvm et dimidivm in pongowe VI mansos iuxta richerisperch sitos in uilla antesinhouin et vihvsin et gurtin predium quoddam in nospach quod erat militis Chadalhohi de Nospach Hec sunt bona de nostra liberalitate Richerispergensi cenobio collata Et illud quoque curauimus memorie tradere quod eiusdem ecclesie predia uidelicet curtem que dicitur Chrowat cum prediis eidem curti appendiciis usque ad XXX ut dicitur mansos requisiuimus in qua requisitione cum diu laboratvm esset et Liutkardis que predia illa iniuste detinuerat episcopali banno constricta tandem peccatvm iniuste peruasionis recognosceret sed a filiis suis eadem liberare non posset nos pro redemptione anime nostre XXX marcas expendimus ut predia iam dicta penitus libere ac sine omni contradictione optineret ecclesia Richerispergensis cui eadem predia legitime data fuerant a beate memorie Werinhero ipsius ecclesie fundatore et eorundem prediorvm legitimo quondam possessore Quoniam autem ab ipso suo fundatore iam dicte ecclesie fundvs et patrocinium in ius et tuitionem firmamque possessionem ecclesie salzpurgensis agnoscitur per legitimam traditionem deuenisse ratum esse conuenit subsidivm quo nos auctore deo de nostra copia illius inopiam suppleuimus quoniam hoc non est rervm episcopalivm distractio sed ampliatio si pauperibus christi episcopatvm respicientibus et ab eo pendentibus conpetens fiat sustentatio Quam sane paupervm sustentationem tam in loco iam dicto quam in aliis locis nostre prouidentie subiacentibus nos ea moderatione fecimus ut episcopatvm quem pauperimym et ualde uastatum inuenimus diuitem deo gratias et satis copiosvm tamque a ruinis morum quam a ruinis murorum honeste fauente deo reparatvm successoribus nostris moriendo relinquamus Vnde successores nostros per tremendvm ultimi examinis iudicivm abtestatos et obsecratos esse uolumus ut ratvm habeant quod nos diuine pietatis intuitu in Richerispergensis cenobii consolationem disposuimus Quecunque autem secularis aut spiritalis persona quod a nobis est pie dispositvm aliquo modo duxerit in irritvm jn vltimo examine reddat rationem coram summo iudice De salubri sane dispositione nostra presens pagina conscripta et sigillo nostro inpressa Data est Frisaci anno dominice incarnationis MCXXXVII Huius rei testes sunt et conlaudatores Romanus Gurcensis episcopus Herimannus prepositus Balfricus abbas salzpurgensis Odalricus abbas s Lantperti Pabo prepositus de Gurca Hartmannus prepositus de Nvowinburch Chuono salzburgensis canonicus presbiter Otto presbiter monasterii S Petri Wolfrat comes De treuini Adalbero dapifer Karolus de Prewarin Weriant de witiniswalt Engilscalc frater Gurcensis episcopi Maganus de scalach Liutwin prepositus Eberhardus de Libniz Durinch de dietrammingin Wisint de Pongowe Engilbertus castellanus Eberhardus de presigin Mirabilis nanvs de arizberch
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter