utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03940025

Charter Number: 03940025
Cartulary Title: Reichersberg, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Admission
Date: 1162
Date Type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis fridericus dei gratia romanorum imperator Augustus Gerhoho richerspergensi preposito et successoribus eius in perpetuum Si loca sancta honoramus et deo seruientium quieti pro nostro iure prouidemus credimus per boc et summe diuinitatis gratiam repropiciare et coronam imperii lapidibus illis vere preciosis exornare qui iugiter assistunt ac fulgent ante deum et sub nostre protectionis tuicione tranquilla ei pace tam pro nostra quam pro sua salute deseruiunt Vnde notum esse uolumus quod nos benigno assensu annuentes piis et iustis postulacionibus tuis Gerhohe Richerspergensis preposite interuentu fidelium nostrorum videlicet Eberhardi salzburgensis archiepiscopi et Eberhardi babenbergensis et Hartmanni brixinensis episcoporum ipsum Richerspergense cenobium canonicorum regularium in comitatu Berthodi comitis de andehs iuxta fluuium Enum situm in pago quem transit fluuius antesin a quodam nobili uiro wernhero fundatvm et ecclesie salzburgensi iure proprietatis collatum salua in omnibus archiepiscopi salzburgensis que prelibata est iurisdictione nos in nostre imperialis maiestatis et omnium successorum nostrorum regum et imperatorvm tutelam suscepimus statuentes et firmiter precipientes secundum antiquam et primitiuam illius loci libertatem ab ipso fundatore collatam et priuilegiis uenerabilium archiepiscoporum Chovnradi et Eberhardi roboratam vt nullus aduocatorum siue ipsius loci siue prediorum ad ipsvm locum pertinencium presumat aut facultatem habeat illic subaduocatos ordinare sub tytulo beneficiarie concessionis aut exactiones et grauamina indebita fratribus predicti loci seu ministratoribus aut colonis eorum super inponere Quod si quandoque ex consensu prepositi et fratrum principales aduocati aliquem sibi procuratoris officio subsecanda jerint vltra beneplacitum prepositorum qui pro tempore ibidem prefuerint et fratrum suorum in administracione aduocatie nullatenus permaneat Adicimus autem et imperialis maiestatis auctoritate ac lege in perpetuum ualitura statuimus ut bona predicto cenobio siue collata siue adhuc domino prestante conferenda nullus inuadere aut inde quolibet modo alienare aut locum ipsum despoliare seu disuestire presumat nisi coram legittimis iudicibus iuste et legaliter iusticiam suam conprobauerit Specialiter autem ipse locus deo dicatus nostre imperialis largitionis beneficio emunitate gaudeat et nulla iudiciaria secularisue potestas licenciam habeat ibi placitandi concionandi aut quelibet iura secularia exercendi que fratrum inibi deo militancium secundum regulam beati augustini quietem interrumpere ualeat quod absit aut disturbare Si qua uero persona temerario ausu contra hoc priuilegium nostrum uenire temptauerit et secundo tercioue commonita non emendauerit banno nostro subiaceat et XXX libras auri purissimi ad kameram nostram persoluat Sigillum domini friderici romanorum imperatoris augusti Ego vdalricus cancellarius uice reinaldi coloniensis archiepiscopi et archicancellarii recognoui Acta sunt hec anno dominice incarnationis MCLXII Indictione X Regnante domino friderico Romano Imperatore gloriosissimo Anno regni X Imperii uero VII Datum Papie post destructionem mediolani II nonas octobris feliciter Amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter