utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03940035

Charter Number: 03940035
Cartulary Title: Reichersberg, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1198
Date Type: Internal
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
C In nomine sancte et indiuidue trinitatis albertvs dei gratia salzburgensis ecclesie archiepiscopus apostolice sedis legatvs omnibus christi fidelibus salutem in christo iesu Ex iniuncte nobis administrationis officio omnibus spiritualibus diuinis seruiciis mancipatis pro modo nostre facultatis in erogatione beneficiorum temporalium subuenire tenemur Nouerint ergo omnes bone uoluntatis homines quod nos hac iusta consideratione fratribus in Richerspergensi cenobio deo famulantibus nec non et Subnensibus ad amplificandum stipendia ipsorum partem saline in Tuual ad annualem pensionem Richerspergensibus decem librarum salzburgensis monete ac Subnensibus trium librarum eiusdem monete legitima traditione donauimus constituimusque predictam pensionem dari eis a preposito Salzburgensis ecclesie Pertholdo de eius successoribus annuatim ante diem natalis sancti Johannis baptiste in perpetuum Et ut hec nostra traditio futuris temporibus rata et inconuulsa permaneat hanc paginam conscribi et inpressione sigilli nostri iussimus insigniri Ego Perhtoldus salzburgensis prepositus subscribo Ego Hermanus decanus eiusdem ecclesie subscribo Ego Heinricus plebanus S S Ego Alhardus S S Ego Sifridus S S Ego Chonradus S S Ego Hartfridus S S Ego Hermannus S S Ego Heinricus S S Ego Ruodegerus S S Ego Ortolfus S S Ego Perhloldus S S Ego Tiemo S S Ego Ortolfus S S Ego Wennherus S S Ego Otto S S Acta sunt hec in loco nostro Salzburg anno ab incarnatione domini MCXC VIII indictione I anno pontificatus nostri XXX I
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter