utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03940036

Charter Number: 03940036
Cartulary Title: Reichersberg, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1200 - 1246
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
Sanctissimo Patri et domino G [regorio] sacrosancte et vniuersalis Ecclesie summo Pontifici E dei gratia Salzburgensis Archiepiscopus cum debita reuerentia pedum Oscula beatorum Quia ex aduocatorum malicia in partibus Alamanie Ecclesie multipliciter oprimuntur nos Rycherspergensis Ecclesie que ad Salzburgensem Ecclesiam ratione fundi dinoscitur pertinere propter religionem que tranquillitatis tempore pre multis aliis Ecclesiis vigebat in illa miserie et calamitatibus condolentes et ab huiusmodi aduocatorum exactionibus cupientes liberare de conmuni consilio Capituli et Consensu Ministerialium nostrorum libertatis ipsi priuilegium contulimus sub hac forma Hoc itaque Priuilegium rescriptum vniuersaliter et in toto sanctitati uestre dirigimus supplicantes hvmiliter et deuote quatenus id auctoritate apostolica dignemini confirmare
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter