utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03940049

Charter Number: 03940049
Cartulary Title: Reichersberg, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1229
Date Type: Internal
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
Viris religiosis Friderico Preposito et Capitulo Richerspergensi Hermannus Comes de Ortenburch salutem Liti quam aliquanto tempore Richerspergensi Ecclesie moveramus super predio in Wernhersdorf et aliis quibusdam possessionibus ei attinentibus que dicebamus ab Heinrico quondam Richerspergensi Preposito nos emisse pro nobis et pro heredibus nostris in presencia reverendi Patris nostri Eberhardi Salzpurgensis Archiepiscopi et Luipoldi Austrie et Stirie Ducis illustris cessimus et resignavimus idem predium cum omnibus eius attinenciis quesitis et eciam inquirendis quocunque nomine censeantur in manibus Domini nostri Archiepiscopi supra dicti hac condicione annexa ut si quando Ecclesia Richerspergensis illud predium vendere cogitaret offerret illud nobis vel heredibus nostris ad emendum pro ducentis marcis denariorum Frisacensium legalium quam pecuniam simul totam infra spacium duorum annorum solvemus Interim autem idem predium cum proventibus suis in Ecclesie proprietate consistet donec ea pecunia per nos ei sit totaliter expedita et nisi infra dictum spacium summa eius pecunie sit soluta in arbitrio capituli ex tunc erit vendere ipsum predium cui volet Advocacia tamen nihilominus sicut prius in eodem predio nostra erit ac deinceps Ecclesia ab observacione sit conditionis prehabite absoluta Est quoque adiunctum ut quando offertur nobis idem predium ad emendum privilegium una nobis confectum super vendicione huiusmodi consensum Capituli continens presentetur ac per vos de voluntate nostra in locum securis partibus reponatur quod nec vobis nec heredibus nostris assignabitur nisi solucione totalis pecunie prius facta Ceterum de piscariis eidem predio attinentibus recipiet Ecclesia annis singulis tantummodo marcas duas et exerescens residuum nostrum erit ita tamen quod nos et heredes nostri cavebimus ne contingat diminui dictam summam Ut autem hec firma permaneant in futurum presens Instrumentum super hiis conscriptum et Sigilli nostri munimine roboratum vobis duximus concedendum Testes sunt Karolus Sekkovensis Episcopus Chunradus Newnburgensis Wernhardus de Domo sancti Floriani Magister Heinricus Soliensis Magister Wernhardus Frisacensis Prepositi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter