utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03960005

Charter Number: 03960005
Cartulary Title: Schottenstift [Wien]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1177
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
Alexander episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis abbati et fratribus Monasterii quod est apud Wiennam salutem et apostolicam benedictionem Religiosos uiros tanto arctiori debemus caritate diligere et apostolice tuitionis presidio studiosius confouere quanto diuinis obsequiis deuotius sunt expositi et bonis operibus magis intenti Inde est quod precibus nobilis uiri Leupuldi ducis Austrie in cuius predio Monasterium uestrum fundatum esse dinoscitur benignius inclinati et officii nostri debito et auctoritate permoti prelibatum Monasterium cum omnibus que in presentiarum legitime possidet aut in futurum iustis modis deo propitio poterit adipisci sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti patrocinio communimus statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis infringere uel ei aliquatenus contraire Ad indicium autem huius a sede apostolica percepte protectionis nobis nostrisque successoribus unum aureum annis singulis persoluetis Si qua igitur persona hanc paginam sciens contra eam uenire presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se nouerit incursurum Dat Venetiis in Riuo alto Kalendis Aprilis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter