Charter Document - 03960010
Charter Number: 03960010
Cartulary Title: Schottenstift [Wien]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1200
Date Type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net
View Map
Cartulary Title: Schottenstift [Wien]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1200
Date Type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net
View Map
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Leupoldus dei gratia dux Austrie et Stirie uniuersis fidelibus salutem ia perpetuum Pia et salubris est intentio qua quisque ad seruiendam deo mouetur et ad bene agendum intentam habet uoluntatem Que quidem uoluntas in leuioribus personis et hiis quibus rerum non suppetit facultas sufficit et est meritoria quippe cum uoluntas pro facto reputetur In magnatibus uero et uniuersis quibus copia rerum et auctoritas agendi quidlibet amminiculantur hec eadem laudabilior est et maiorem habet efficaciam cum ipsi hoc quod per bonam uolontatem concipiunt in mente ad exsequendum in opere habeant facultatem Nobis igitur uniuersisque principibus quibus plus est commissum ut et plus a nobis exigatur expedit ut bonam uoluntatem et opera caritatis habundantius quam ceteri ad uniuersos extendamus maxime tamen ad religiosos et monastice professionis uiros quos secularia negotia postponentes ad obsequia diuina et cultum religionis obseruandum propensiori cum et beniuolentia fouere debemus et amplecti Pietatem itaque antecessorum nostrorum quam circa ecclesias accurata sollicitudine iugiter intendere consueueruat imitari cupientes uniuersas ecclesias precipue tamen eas quarum fundatores ipsi exstiterunt pro posse manutenere et promouere intendimus et si non plura eis conferendo saltim ab antecessoribus nostris et aliis ipsis collata patrocinatus nostri defensione eisdem conseruando Cum autem beate memorie auus noster dux Heinricus exules quosdam et simplices scotos uidelicet maxime pietatis affectu collegisset wienne in predio suo libere fundationis iure eos collocauit monasterium ibidem in honore beate ac gloriose dei genitricis Marie et beati Gregorii eisdem construendo et redditus ad subsidium illic deo famulantibus benigna deuotione donauit quos in presenti pagina exprimi iussimus Duas parochias Pulca uidelicet et Echendorf cum attinentibus et cappellas wiennenses cappellam beati Petri et cappellam beate Marie et cappellam beati Rovperti et in Chremese cappellam beati Stephani in Tulne cappellam sancte crucis et unam mansum cappellam beati Colomanni in Lovpe In Wirochperge XII mansus cum attinentibus In Ebersdorf XII mansus et unum dominicale In Ladendorf XVI m cum attinentibus In Hipplinsdorf XVIIII m cum attinentibus In Grihtsansteten curiam uillicariam cum attinentibus In Ruspach curiam uillicariam et unam mansum cum attinentibus In Erpurch iuxta Falchenstein VIIII m cum attinentibus In Fuldramsdorf V m In Swechent II m In Wolfpaizzingen man In Hovmat V m Insuper redditus quos alii fideles diuine retributionis intuitu eidem cenobio contulerunt In Enceinsdorf XI mans et ecclesiam et molendinum cum aliis attinentibus In Gauristenne II mans In Imzinsdorf mansum et dimidiam In Sconenpuhel I mansum In Diersdorf II m In Nandinsdorff m In Uelce II m In Liucenloch II m In Chirhaim IIII m et ecclesiam In Grauendorf II m In Dietrichsdorf II m cum attinentibus In Stallarn IIII m In Prunnen II m In Preitenuelde II m In Preitenle I m In Malesdorf I m In Roopperthesdorf I m In Scirneinsdorf II m In Wolfmanesdorf I m In Heimburc III arcas Quoniam autem redictorum fratrum simplicitas antecessorum nostrorum secura presidio a prima fundatione redditus sibi collatos sub forma priuilegii in scriptum redigere neglexit quamuis etiam in omnibus quamdiu uixerimus nostro securi possint esse potrocinio tamen ne post decessum nostrum heredumque nostrorum siquos per dei gratiam sumus habituri aliqua calumpniacionis occasione uexari possint uel inquietari omnia que a pluribus quam XL annis a parentibus nostris et ab aliis collata in pace possederunt eis presentis pagine indicio sigillique nostri inpressione subscriptioneque testium quorum nomina sunt hec confirmamus De ordine comitum Comes Fridericus de Zolre Comes Chuonradus de Hardeke Dominus Vodalricus de Perneke De ordine liberorum Dominus Werenhardus de Scowenberc Dominus Crapto de Amzinspach Dominus Chuonradus de Valchenberc De ordine ministerialium Wichardus dapifer Vodalricus Struno Marquardus de Hintperc Pilgrimus de Swarcenowe Hugo de Eigen Heinricus de Rotenstein Rudolfus Mace et frater eius Chunradus et alii multi Datum apud Heimburc per manus Vodalrici notarii presente domino Tittone plebano de Heimburc et domino Chovnrado capellano Anno incarnationis domini MCCIII kalendas Martii Indictione III