Charter Document - 03960027
Charter Number: 03960027
Cartulary Title: Schottenstift [Wien]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Renewal, Confirmation
Date: 1237
Date Type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): Embedded Document Monasterium.net
View Map
Cartulary Title: Schottenstift [Wien]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Renewal, Confirmation
Date: 1237
Date Type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): Embedded Document Monasterium.net
View Map
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Fridericus secundus diuina fauente clementia Romanorum imperator semper Augustus Jerusalem et Sicilie rex Imperialis excellentia tunc precipue auctori suo per quem sumpsit plenitudinem potestatis deuotionis sue rependit meritum cum ob eius reuerentiam religiosarum personarum iustis supplicationibus se inclinans venerabilia ipsarum loca et in eis domino famulantes pia studet prouidentia in suis iustis petitionibus et libertatibus confouere Hac itaque consideratione ducti notum esse uolumus tam presentibus quam futuris quod constituti coram nobis venerabilis abbas et conuentus Scottorum apud Wiennam fideles nostri optulerunt maiestati nostre quoddam pruilegium indultum eis et ecclesie sue a quondam Liupoldo duce Austrie felicis memorie humiliter supplicantes ut idem priuilegium renouare et confirmare de nostra gratia dignaremur Cuius tenor per omnia talis erat [] Igitur pietate solita qua profectum et libertatem omnium ecclesiarum amplectimur predictorum abbatis et conuentus deuotis supplicationibus annuentes diuine retributionis intuitu et pro nostre salutis aucmento predictum priuilegium renouamus et de plenitudine imperialis gratie confirmamus Statuentes et presentis scripti auctoritate mandantes quatenus nulla persona humilis uel alta ecclesiastica uel mundana contra presentis renouationis et confirmationis nostre paginam ausu temerario uenire presumat Quod qui presumpserit in uindictam temeritatis sue quinquaginta marcas auri componat quarum media pars camere nostre reliqua vero passis iniuriam persoluatur Ad huius itaque renouationis et confirmationis nostre robur et memoriam perpetuo duraturam presens priuilegium fieri et typario nostre celsitudinis fecimus communiri Huius autem rei testes sunt W Illustris Rex Boemie Bertholdus patriarcha Aquilegensis Sifridus Maguntinus Theodericus Treuirensis Eberhardus Salzburgensis archiepiscopi Ecgebertus Babenbergensis Sifridus Ratisponensis imperialis aule cancellarius Ruoedegerus Patauiensis Conradus Frisingensis episcopi Otto comes palatinus Reni dux Bawarie Bernhardts dux Karinthie Heinricus lantgrauius Thuringie comes palatinus Saxonie Gotfridus et Conradus de Hohenloch Conradus et Liutholdus de Hardecge Otto de Sluoenze Heinricus et Wernhardus fratres de Schowenberc Kadoldus dapifer de Veldesperc Hademarus et Rapoto de Schoeninberc Hademarus de Sunnenberc Heinricus de Prunnun Hirinfridus de Hinperc Heinricus de Seuelt et alii quam plures Signum domini Friderici secundi Dei gratia inuictissimi Romanorum imperatoris semper Augusti Jerusalem et Sicilie regis Acta sunt hec anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo tricesimo sexto mense Marcii decime indictionis imperante domino nostro Friderico secundo dei gratia inuictissimo Romanorum imperatore semper Augusto Jerusalem et Sicilie rege imperii eius anno octauo decimo regni Jerusalem duodecimo regni vero Sicilie tricesimo octauo feliciter amen Datum Wienne anno mense indictione prescriptis