utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03960051

Charter Number: 03960051
Cartulary Title: Schottenstift [Wien]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Revocation
Date: 1281
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
Venerabili in Christo patri ac domino W diuina miseracione Patauiensi episcopo Chunradus plebanus de Gaunesdorf oraciones in domino tam debitas quam detiotas Cum diuina permittente clementia in lectum redactus egritudinis inrecuperabilis ita quod omni die dissolucionem anime et corporis michi timeo imminere non subornatus non inductus aut illectus sed pure et canonice in manibus uestris instrumento presenti pro me loquente et allegante ecclesiam meam supradictam scilicet Gaunesdorf sicut accepi sic resigno in nomine patris et filii et spiritus sancti speciali tamen dilectione gloriose uirginis Marie ad cuius monasterium iam dicta ecclesia cum suo honore transitura est amonitus et informatus Vnde supplico quantum possum ut in iam supradicta ecclesia monasterium antedictum dominorum meorum Scotorum non permittatis quantum in uobis est per aliquem uel aliquos inpediri Facta est resignacio anno domini MCCLXXX primo in vigilia XI millium virginum presentibus hiis magistro Gregorio et magistro Nycolao et aliis quam pluribus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter