utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03960067

Charter Number: 03960067
Cartulary Title: Schottenstift [Wien]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1291
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Embedded Document Embedded Document Monasterium.net
map View Map
Charter:
Wernhardus dei gratia ecclesie Patauiensis episcopus omnibus imperpetuum Etsi iuxta debitum officii nostri singulis nostre dyocesis ecclesiis paterna superintendere diligencia debeamus et earum necessitates misericorditer releuare circa nonnullas ipsarum beniuolenciam diffundimus ampliorem quas ope nostra nouimus amplius indigere quarumque defectus exposcunt vt earum lapsui succurramus Nouerit igitur tam presens etas quam successura posteritas quod dilectus in Christo frater Wilhalmus abbas monasterii sancte Marie Scotorum in Wienna litteras bone memorie domini Rvdgeri Patauiensis episcopi predecessoris nostri in nostra ac venerabilis capituli nostri presencia constitutus nobis exhibuit per omnia in hec verba [] Item litteras felicis recordationis domini Gwidonis T T sancti Laurencii presbyteri cardinalis apostolice sedis legati similiter in hec verba [] Adtendentes igitur ex litteris supradictis et alias per documenta legitima informati quod predictus predecessor noster fructus et prouentus ecclesie parrochialis in Pvlka que ad dictum monasterium patronatus tytulo pertinebat ad mensam abbatis et fratrum ibidem iure perpetuo dudum legitime tradidit et donauit videntes etiam idem monasterium ad talem deuenisse inopiam vt etiam nostris temporibus dicta gratia et releuamine plus ceperit indigere donationem predictam de consensu capituli nostri ratam tenentes et gratam eam auctoritate presencium innouamus predictos fructus et prouentus ad mensam abbatis et fratrum predictorum iure perpetuo quemadmodum in antea concedendo predictas etiam litteras predecessoris nostri supplendo taliter declaramus Abbas namque qui pro tempore fuerit de consilio et voluntate sui conventus unum fratrem sui ordinis in ecclesia instituet antedicta qui domum et curam temporalem gubernabit episcopo archidiacono legatis et nunciis sedis apostolice de consuetis iuribus respondebit duos habebit seculares sacerdotes qui plebem in diuinis et sacramentis ecclesiasticis procurabunt et illis nos deputabimus pro uestibus et aliis necessariis de fructibus ipsius ecclesie porcionem quorum unus nostra capitula et conuentus archidyaconorum et decanorum tenebitur visitare In quorum omnium testimonium et perpetuam firmitatem presentes litteras nostro et capituli nostri sigillis iussimus communiri Datum Patauie anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo primo idus Junii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter