utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03970074

Charter Number: 03970074
Cartulary Title: Seitenstetten, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1273
Date Type: Internal
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
Nos Goso [] Comes camere Austr procurator Anasy presentibus profitemur quod inter dominum Rudolfum venerabilem abbatem in Sytanstaeten et inter dominam Wilwirgen relictam domini Hainrici de Dobra cuius memoria sit in pace vtraque parte voluntarie admittente mediantibus viris pluribus honestis composuimus super quodam litigio habito pro quinque feodis sitis circa vrlam fluuium in hunc modum videlicet ut predictus dominus abbas dare deberet eidem domine decem et octo talenta denariorum tali interposita racione ne ipsa cum suis heredibus vniuersis dominum aut suum monasterium pro predictis bonis impeteret quoquo modo et nullam contra eum faceret decetero accionem abrenunciando toti iusticie qua gauderet Ipse vero dictus dominus abbas et sua ecclesia prefata bona quiete perpetuo possidebunt et dominus noster inclitus Rex Boemie vel quicumque constitueretur loco sui tenetur ipsi defendere bona superius nominata Huius compositionis et iuris sepe fati domini abbatis testes qui interfuerant subscribuntur quorum nomina sunt hec Dom vlricus de capella Dom Gotschalcus de vlachenek Dom vlricus comes de Styrek Dom Ortolfus de chersperch Dom Rugerus de zaucha Chunradus de zaucha Otto de Erla Heinricus de horawe et alii quam plures Insuper presentem litteram nostro sigillo muniri fecimus racione testimoni melioris actum in anaso Anno domini MCCLXXIII In die sancti Brictij
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter