utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03980037

Charter Number: 03980037
Cartulary Title: St. Florian, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1202
Date Type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
Cum religiosos ac spiritales uiros ad ampliationem diuini cultus peruigili sollicitudine conueniat intendere decor autem diuini cultus in structura ecclesiastice fabrice atque in sacris uasis et uestibus ac reliquis utensilibus ecclesie plerumque consistat et hec omnia in nonnullis ecclesiis sub prouisione sacriste siue custodis ordinanda et seruanda disponantur nos quos deus sub regulari professione conmunem uitam in domo beati floriani martiris sua gratuita misericordia preordinante ducere uoluit dilecti fratris nostri Alberonis dicte ecclesie nostre custodis sagacitate atque industria deuicti concordi uoluntate et conmunicato consensu ad officinam custodis legitimo donationis titulo tradidimus predium sursum iuxta yppha in prato situm cum decimis eiusdem a prelibato tamen custode IIII talentis et tribus uasis uini indigentie nostre proinde oblatis Dedimus preterea eidem officine decimas in prantsteten et iterum prediolum unum iuxta danubium pro quodam agro quem curti nostre in strummen adiecimus Vt autem hec nostra traditio rata et inconuulsa in posterum permaneat atque ut nulli successorum nostrorum factum nostrum in hoc casu rescindere liceat per presentem paginam sigilli nostri inpressione munitam sepe taxatam donationem corroborantes uniuersorum christi fidelium noticie eam inculcamus ad habundantem cautele sufficientiam singuli nomina nostra subscribentes Ego Egelbertus prepositus Facta est autem hec Ego Meingotus subscribo + donatio a uenerabili Ego Albero custos preposito Engelberto Ego Chuonradus subscribo subscribo Anno ab incarnatione domini MCCII indictione V V Kalendas Augusti Ego Rapoto subscribo Ego Altmannus subscribo Ego Herbordus subscribo Ego Rodolfus subscribo Ego Yrnfridus subscribo Ego Hartwicus subscribo Ego Wolframmus subscribo Ego Dietmarus subscribo Ego Chuonradus subscribo Ego Chuonradus subscribo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter