utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03980046

Charter Number: 03980046
Cartulary Title: St. Florian, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1212
Date Type: Internal
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Livpoldus dux austrie et stirie Quia piorum studiorum premivm et remunerator est devs grande nos speramus apvd ipsum nobis acumulare meritvm si ad pacem et tranquilitatem ecclesiarum dei iugiter intendamus et eis defenssionis nostre auxilivm pia affectione ducti efficaciter inpertiamur Omnibus ergo christi fidelibus presentis pagine testimonio declaramus quod ecclesiam que domus sancti floriani uocatur a secularium ivdicvm exactione longis retro temporibus enormiter lesam et grauiter oppressam toto studii nostri conamine cum diligentia interposito ab omni secularivm iudicum potestate hoc modo liberauimus et absoluimus uidelicet quod iam dicta ecclesia ortolfo de uolchinstorf ministeriali nostro irdici prouincie in qua eadem ecclesia sita est trecentas quinquaginta libras publice monete nobis mediantibus persoluit et idem ortolfus omne ius quod in prediis et hominibus eiusdem ecclesie ratione secularis ivrisditionis habebat tvmaduocato ratisponensi et ille nobis resignauit Preterea iam dictus ortolfus presente herbordo fratre suo et consentiente predia sua in grvinnowe et laeimperge super lethtin ad estimationem annue pensionis XX librarum cum omni ivre proprietatis ecclesie contulit Nos autem prefata predia ab ecclesia pro concambio nostri ivris cum omni proprietate nobis collata tvomaduocato pro reconpensatione resignati iuris feodali iure concessimus et ille ortolfum de uolchinstorf similiter eisdem prediis inuestiuit Nos igitur sepedictam ecclesiam uolentes plena pace et libertate gaudere omnes iustitias et obnoxietates quibus seculari iurisditioni prius erat obnoxia super aram Sancti Floriani per oblationem gladii delegauimus et preterea omnes iustitias aduocatie super quibus etiam ipsa ecclesia priuilegio nostro est munita super eandem aram cum donatione scuti pro eterna retributione conferentes sepedictam ecclesiam sancti floriani cum hominibus et prediis suis cultis et incultis quesitis et inquisitis habitis et habendis cum pratis et pascuis cum uenationibus et piscationibus ab omni iure et obnoxietate secularis iuditii exemimus pariter et absoluimus Decernimus igitur ut ab hac die nostre constitucionis in antea nulli uncquam secularium iudicvm liceat alicuius placitacionis formam in prediis ecclesie exercere nec homines ipsius ecclesie siue colonos siue proprios seu censuales ad standum suo iudicio compellere nec de negotiationibus nec de uectionibus uenalium suorvm aliquid ab eis exigere Uolumus enim ut tam ipsa ecclesie predia quam omnes cavse que in ipsis emerserint ab omni iurisditione seculari tam integre sint exempta ut de ipsis soli preposito et eius officialibus liceat cognoscere et de cognitis diffinire Quod si apparentia furti uel latrocinii aut aliquod genus maleficii quod mortem exigit malefici in homine ecclesie notorie fuerit deprehensvm quia huius iudicii executionem ordo ecclesiasticus sibi non uendicat omni possessione rei tam mobili quam immobili ecclesie adiudicata sola et nuda nocentis persona per evm qui in deffenssione ecclesie uices nostras sibi gerit commissas ad iudicivm sanquinis tradatur omni tamen culpa que peccuniarias admittit compositiones ecclesie reseruata et concessa Nocentium autem personarum inquisitiones officiales ecclesie tantvmmodo faciant inuentos uero a bonis ecclesie infra mensem amoueant et in eis priuilegio suo renuncient et de factis eorum deinceps respondere non teneatur ecclesia Sed quia utilitas ecclesie exigit ut propter frequentes occupationes nostras alicui in defenssione eiusdem ecclesie uices nostras commitamus ne occasione talis commissionis que ad repellendas ab ecclesia oppressiones a nobis pro tempore pie fit contra ivs huius priuilegii ipsi uicedefensores in illicitas transeant abusiones uniuersorum noticie uolumus inculcari quod ei soli fieri debet talis commissio quem prepositus sibi ad hoc ydonevm a nobis postulauerit qui nec nomine nec aliqua utilitate sev iure aduocati sibi usurpato tantum sublegatione nostra eiusdem ecclesie prepositum fideliter manu teneat non se ingerendo nisi in illis tantum negotiis ad que prepositus evm expetiuerit nullas sibi uendicans utilitates preter peccuniarias compositiones que pro lesione hominibus ecclesie ab extraneis illata nobis sicut ueris aduocatis uel nostris successoribus fuerint adiudicate prius tamen ecclesie et leso plena satisfactione exhibita In hominibus autem et prediis seu colonis ecclesie nichil sibi ivris uendicet nomine huius commissionis nisi forte ad coertionem rebellium personarum a preposito fuerit ascitus Quia uero pretextu talium commissionum huiusmodi uicedefenssores frequenter auiditate temeraria in ivra aduocatorum se solent ingerere firmiter interponimus ut si quando a tali uicedefensore prepositus se senserit grauari liceat ei ipsum recusare et alium a nobis uel nostris successoribus expetere Et ne diurnitas temporis ulli talium possit in preiudicivm ecclesie suffragari statuimus ut exspirante tempore amministracionis prepositi talis etiam exspiret commissio donec successor eius ipsum denuo expetat uel alium Horum autem articulorum tam circa exemptionem sepedicte ecclesie a foro secularis iudicii quam circa iura aduocatie tam cautam expressionem uniuersitas omnivm hanc paginam inspiciencium nos ideo nouerit tam sollicite annotasse ut omnis questio super iusticiis fori secularis tam hic expressis quam non expressis ab irruptione huius nostri priuilegii sit exclusa quod ut nostra nouerit posteritas neque per inpheudacionem neque per aliud quodcunque genus alienationis huius exemptionis priuilegium infringi posse uel uiolari in perpetuum Quod si in eius preiudicium aliquo precipiti consilio ab heredibvs nostris inphevdatio de facto contigerit irritam eam et omni robore uacuam censemus omnino non tenere Sed siquis talis pheudi pretextu in dampna ecclesie manum miserit dampnum reconpenset in quadruplum et quasi elemosine nostre uiolator in deum et in animam nostram revm se esse cognoscat Ad horum autem omnivm euidenciam que huius priuilegii tenor continet et nostre diffinitionis stabilitatem perpetuam paginam presentem autentici sigilli nostri inpressione insignimus robore perpetuo ualituram cvm horvm testivm subscriptione Heinricvs comes de orthinberch Vlricvs comes de perneke Otto comes de chlamme Cholo et Heinricus frater eius liberi de waehssinberc Herrandus de wildonin Hadmarus de chvonringe et filius eius Hadmarus Wichardus dapifer Chadoldus et Wichardus filii eius Ulricus strevno Rudolfus de potindorf Gundakarus et frater eius Duringus de stiera Dietmar de lietenstein Otto de chremise Perhtoldus dapifer de emerberch Alber de grimmsteine Henricus de pruone Gotfridus de trvhssin Liupoldus pincerna Herbort de uolchinstorf Henricus et Ernestus de trvna Otto de rore Otto de perhtolstorf Otto de pirbom Vlricus esilo Vlricus de marbach Vlricus de chaernabrunne Henricus de zebinge Henricus de winisperch Henricus de tvrsindorf Perngerus de chapelle Vlricus et Henricus de gvinnberc Perhtolt de wiederuelt Marquardus et filius eius Irnfridus de hintperch Otakarus de slierbach Livtolt de schvoenberg Liutolt de hohinsthofe Wolfker de altinhouin Siboto de hage Otto sheke Dietmar de chersperch Rudger castor Willehalm de geilspach Alber tuerstein Imbrike de steinpach Chunradus de ramsteine Engildich de heichinbach Wernhardus hucinger Heinrich de hucinbach Acta in ciuitate anesi Data ibidem per manus Vlrici notarii Anno incarnationis domini MCCXIII Anno uero cesaris ottonis III VI idus Augusti Indictione XV
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter