utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03980058

Charter Number: 03980058
Cartulary Title: St. Florian, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1228
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
H dei gratia abbas de Tegernse Omnibus christi fidelibus in perpetuum Juris et equitatis debitum efficacius nos exequi credimus si fidelium nostrorum indempnitati sollicitudine qua possumus consoluendo prouidere curamus Ea propter vniuersitati fidelium presentium testimonio declaramus quod quidam iuuenis ortolfus nomine de familia ecclesie que domus sancti floriani dicitur vxorem duxit de familia ecclesie nostre vnde dominorum suorum offensam grauiter incurrit Nos vero adtendentes quod dictus iuuenis qui uota sua ad nostros transtulit in facto suo gratiam et fauorem nostrum mereri debuit ut indempnitati sue quantum cum honestate et iusticia possemus consulere merito teneremur Vt igitur prefatus iuuenis gratie dominorum suorum reformari mereretur et ut filii sui et vxoris sue quam de familia nostra duxit commoditate quam de benefitiis parentum ab utraque ecclesia consequi poterunt non fraudarentur prouida deliberacione prehabita de consilio et consensu fratrum et fidelium nostrorum ita statuendum decreuimus ut filius quem sepe dictus iuuenis habuit eo tempore cum presens instrumentum obtinuit ad ecclesiam pertineat sancti floriani reliquis uero filiis tam masculis quam feminis equaliter diuisis pars vna paternam altera maternam conditionem sequi teneatur Et ut hec nostra diffinitio futuris temporibus rata et inconuulsa permaneat hanc inde paginam conscribi et sigilli nostri inpressione iussimus insigniri Huius rei testes sunt Heinricus decanus de Tegernse Perngerus decanus de Ardakcher Vlricus Vuhse Vlricus de Pach Hainricus Hager Rudiger de Achleiten Heinricus sturbenze Hainricus staupher Chunradus Poesenfurte Hainricus Werder Chunradus Danner Chunradus Chueze Data Achleiten Nonis Maii indictione prima Acta sunt hec ab incarnacione domini Anno Millesimo CC vicesimo octauo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter