utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03980074

Charter Number: 03980074
Cartulary Title: St. Florian, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1248
Date Type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
Rudegerus Dei Gratia Patauiensis Episcopus In perpetuum Quoniam res gestas tollit obliuio necesse est ea que memorie commendare uolumus literarum testimonio confirmari Cum igitur pastoralis officii debitum nos credamus exequi si religiosarum personarum indigentiam paterna prouisione releuare studeamus ipsis subsidia temporalia largiendo ut qui per nos ipsos propter temporalium occupationum tumultus diuinis obsequiis sedulitate qua deceret insistere non ualemus eorum quos ope nostra fouemus orationes et ministerium temporali nobis beneficio comparemus Testimonio literarum presentium significamus tam presentibus quam futuris quod cum ecclesia sancti Floriani que nostra est filia specialis propter malum statum temporis et hominum maliciam diuersis esse defectibus onerata merita deuotionis et honestatis et seruitiorum Dilecti in christo fratris Ditmari prepositi eiusdem ecclesie recognoscentes quibus nobis affuit indefesse et eius precibus fauorabiliter inclinati principaliter tamen propter deum et pro nostre et antecessorum et successorum nostrorum remedio animarum ecclesiam in Almsvelde cum omnibus suis adtinentiis prefate ecclesie sancti Floriani ad usus fratrum ecclesie de consensu Capituli nostri tradidimus possidendam perpetuo pleno iure Et ut hec nostra donatio robur obtineat firmitatis presentem paginam ad confirmationem et in testimonium huius rei sigilli nostri munimine fecimus communiri Si quis igitur quod deus auertat contra hanc nostre traditionis formam qualibet temeritate aliquid agere presumat omnipotentis dei indignationem se nouerit incurrisse et cum Dathan et Abyron habere in dampnatione perpetuam portionem Conseruantibus autem pax et misericordia a deo in presenti et in futuro seculo conseruetur Acta sunt hec Patavie Anno Dominice Incarnationis Millesimo Ducentesimo Quadragesimo Octauo Kalendis Septembris Pontificatus nostri Anno Sexto Decimo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter