utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03980094

Charter Number: 03980094
Cartulary Title: St. Florian, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1270
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
Tenore presencium pateat vniversis ipsarum seriem inspecturis quod ego Vlricus senior dictus de Cappella ob remedium et salutem anime mee nec non et omnium progenitorum meorum Curiam in Chlingelbach Ecclesie domus sancti floriani delegaui liberaliter sub hac forma videlicet quod ex nunc annuatim eidem Ecclesie siue domui semper in festo Natiuitatis sancte Marie vna libra denariorum wiennensiurn pro censu et debito seruicio persoluatur volens tamen racionabiliter et subiungens ut cum valetudine pristina dei mediante auxilio rehabita et recepta redditus vnius libre prefate domui in loco magis vicino et vtiliori conparatos rebus meis assignauero libere et solute ex tunc curia prenotata ad vsus meos et heredum meorum seruiliter sicut antea reuertatur et vt hec ipsa accio siue delegacio reddituum huiusmodi a me et a mea vxore siue pueris nostris infringi non possit nec debeat vllo modo presentem litteram super ipso negocio scribi et sigilli mei munimine roboratam memorate Ecclesie assignandam sollempniter procuraui Acta sunt hec Anno gracie MCCLXX
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter