utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04000016

Charter Number: 04000016
Cartulary Title: Wilhering, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Protection
Date: 1188
Date Type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
In nomine summe et indiuidue trinitatis Ego Liupoldus dei gratia Austrie dux Uniuersitati presentium notificamus futurorum memorie commendantes quod nos ex mandato simul et petitione domini nostri Friderici romanorum imperatoris necnon in spe eterne retributionis cenobium quod Wilheringen dicitur cura omnibvs pertinentiis suis in defensionis nostre patrocinium suscepimus statuentes ut nullus hominum cuiuscunque conditionis eorum uidelicet qui infra terminos terre nostre constituti sunt fratres predicti cenobii aut in prediis aut in hominibus seu in quibuslibet possessionibus suis iniuriare vel inquietare presumat Et sicut presentis scripti paginam ex iniuncto imperatorie dignitatis conscribendam accepimus ita eam sigilli nostri inpressione confirmamus et testium adhibitione corroboramus quorum nomina subscripta sunt De ordine episcoporum Adalbertus salzburgensis archiepiscopus Chunradus magontiensis archiepiscopus Otto babenbergensis episcopus Diepoldus pataviensis episcopus Otto frisingensis episcopus De ordine ducum Fridericus dux sueuie Fridericus dux boemie Bertoldus dux meranensis De ordine liberorum Chunradvs comes de bihelstein Sigifridus comes de moren Liupoldus comes de hardek et frater eius comes Heinricus de plagen Otto de lengenbach De ordine ministerialium Hademarus de chunringen Wichardus de Seveld Vdalricus de stuzzen Gundacharus de stira Irinfridus de gnannendorf Acta sunt hec Anno incarnationis domini Millesimo CLXXXVIII Septimo Kalendas Martii ad curiam Imperatoris Friderici
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter