utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04000028

Charter Number: 04000028
Cartulary Title: Wilhering, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1212
Date Type: Internal
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Liupoldus dei gracia dux austrie et styrie uniuersis fidelibus tam presentibus quam futuris in domino salutem in perpetuum Gloria principum latius uberiusque per pacem et quietem subditorum elucescit quando fama clementie et diligentia protectionis eorum extenditur in posteros Salutem quoque merentur a domino cum eos quibus presunt bonis et honestis consuetudinibus et institutis ab enormitatibus quibus non solum corpora sed et anime perduntur cohibent et ad iusticie tramitem conuersationemque bonam et cuilibet proximoque suo utilem iuris seueritate perducunt Hinc est quod nos ciuium nostrorum anasensium deuotionem peticionemque affectuosam pia animaduertentes consideratione donauimus ipsis ac posteris eorum et iuxta consilium et ammonitionem fidelium ac ministerialium nostrorum perpetua statuimus donatione iura per que clementer eorundem prouidimus paci ac tranquillitati Statuimus ergo quod si aliquis ciuium quemquam occidat si habet ualens triginta talenta super terram de bonis inmobilibus infra fossatum et ambitum ciuitatis non indigebit fideiussore aliquo pro se sed uocabitur ad iudicium tribus uicibus et si uocatus uenerit et confiteatur se illum occidisse uitam suam uix defendendo probet hoc cum septem domesticis qui credibiles homines esse dicantur et si reus appareat iudicetur de ipso sicut iustum fuerit si uero securus appareat liber sit a potestate iudicii Si uero legitimis ter uocatus induciis non uenerit iudex eum proscriptum pronuntiet et due partes bonorum suorum sint in potestate uxoris et liberorum tercia pars in potestate iudicis Si non habeat uxorem uel pueros antequam in proscriptionem deueniat disponat de illis duabus partibus qualitercumque uelit Si decesserit antequam in proscriptionem ueniat ita quod de rebus suis nichil disponat due partes bonorum suorum reseruentur annum et diem et si infra terminum illum aliquis ueniat cui reddere debeat de bonis illis sibi reddatur dummodo hoc probare possit quod ille qui mortuus est debitor suus extiterit Quicquid autem ultra debitum remaneat pro anima ipsius impendatur Si autem non habet nec potest ostendere ualens triginta talenta talium bonorum [] dictum est et tamen fideiussorem pro se inuenire poterit ille fideiussor fideiubeat pro eo et eum recipiat super uitam propriam Sed si fideiussorem habere non poterit iudex captiuum ducat eum donec iadicet de ipso sicut iustum fuerit Quicquid autem sit de bonis homicide si in opere et manufacto deprehensus fuerit statim de ipso secundum iusticiam conuicto judicabitur Si autem aliquis ciuium alicui amputauerit manum uel pedem uel oculum uel nasum uel aliquod tale membrum judici pro pena det decem talenta illi qui dampnum recepit totidem Si vero is qui dampnum fecit denarios habere non poterit iudicetur de ipso secundum legem oculum pro oculo manum pro manu et sic de ceteris membris sin autem probet innocentiam suam secundum quod pax est instituta Si autem quis aliquem temerarie cecauerit iudicio ducis reseruetur Item quicumque alteri amputauerit digitum uel ita uulnerauerit quod detrimentum membrorum patiatur iudici det tria talenta illi qui dampnum pertulit tria si uero denarios habere non poterit eodem modo puniatur uel expurget se secundum quod pax est instituta Siquis autem aliquem uulnerauerit ita quod uulneratus conualeat sine detrimento membrorum iudici det duo talenta uulnerato duo si vero denarios habere non poterit uerberetur et amittat crines et cutem coram iudicio non ibi ubi fures uerberantur uel liberetur secundum quod pax est instituta Si aliquis ciuium infra ambitum ciuitatis nocte se defendendo aliquem uel occiderit uel aliquo membrorum mutilauerit probet hoc testimonio duorum uel plurium et sit liber a iudicio Si autem talis casus in die occurrerit expurget se testimonio septem credibilium uirorum Si autem in campo euenerit sufficiat sibi testimonium unius Quicumque aliquem honestum uirum cedat fustibus det iudici duo talenta illi qui dampnum recipit duo uel expurget se secundum quod pax est instituta Si autem aliquis uerberet aliquem inhonestum qui uerbis vel qualicumque indisciplina hoc erga ipsum meruerit tantum iudici det unum talentum verberato vero nichil Si aliquis alicui domestico uel honesto uiro percusserit alapam iudici det unum talentum uerberato unum Si autem seruienti uel alicui leuiori persone percusserit alapam iudici det sexaginta denarios verberato sexaginta Si autem is qui alapam percussit probabit quod alter erga ipsum meruerit qualicumque indisciplina et idem qui percussus fuerit sit uir honestus tantum iudici det unum talentum uerberato nichil Si vero sit seruiens uel aliqua talis persona iudici tantum det sexaginta denarios verberato nichil si autem is qui alapam recepit sanquinolentus appareat et alter qui eum percussit testibus probare poterit quod eum tantum manu percusserit nichil inde nisi ut de simplici alapa judicabitur Siquis vero seruum uel ancillam suam percusserit sine armis ita quod sanquinolentus appareat iudici propter hoc nullum dabit responsum Statuimus etiam quod quicumque uirginem uel mulierem honestam ui oppresserit uel rapuerit et illa testimonio duorum se proclamasse probauerit ille iudicio ferri igniti se expurget si autem ille se non expurgauerit sententiam capitalem subibit Si autem illa testimonio septem credibilium uirorum illum conuicerit nulla sibi concedetur expurgatio sed predictam sententiam subibit Si vero mulier aliqua communis conqueratur se ui oppressam nemo respondebit iudici pro querimonia illius Quicumque alteri dixerit fili meretricis iudici dabit sexaginta denarios de filio canicule tres solidos Statuimus etiam quod quicumque ciuium moriatur si uxorem habet uel liberos iudex nequaquam intromittat se de bonis uel de domo ipsius sed si sint in potestate uxoris et liberorum In arbitrio quoque sit uidue non nubere uel nubere cuicumque uelit quod dominus terre de hoc nichil facere habeat Idem quoque statuimus de filia uel nepte cuiuslibet ciuium quod de uidua Si vero is qui moritur non habet uxorem uel liberos in ordinatione ipsius consistant bona sua Quodsi decesserit absque testamento et ordinatione rerum suarum bona sua sint proximi heredis sui si idem heres locatus sit infra terminos ducis si vero heres sit extraneus bonorum suorum pars dimidia cedat in usum ducis reliqua sit heredis Item statuimus ut undecumque uenerit aduena si moriens de rebus suis ordinauerit rata maneat eius ordinatio si vero moriens nichil ordinauerit ciues custodiant bona defuncti annum et diem infra quod quidem spacium si aliquis uenerit qui se heredem uel socium uel accreditorem legitime ostenderit eidem absque contradictione assignentur bona defuncti sin autem in potestate ducis sint bona illa jn arbitrio quoque ducis sit si aliquid pro anima illius uelit impendere vbicumque autem aduena uelit sepeliri liberum habeat arbitrium Volumus etiam ne aduena aliquod testimonium possit facere super ciuem neque ciuis super aduenam cum hiis qui dicuntur Litchovffaere quin habeat alios honestos cum illis Uolumus quoque ut unicuique ciuium domus sua sit pro munitione et conmansionariis suis et cuilibet fugienti uel intranti domum Quicumque ergo temeritatem illam siue inuasionem domus que in uulgari heimsuche dicitur exercuerit curn domesticus inde querimoniam deponens eundem cum iuramento quod in uulgari dicitur vorcit ad hoc deducet quod sibi respondere tenebitur oportet quod ipse suam probet innocentiam semet tercio ydoneorum uirorum [testimonio] uel iudicio aque vel ferri igniti ita quod unum istorum sibi eligat et si ita se expurgabit liber erit a iudicio si vero se expurgare non poterit iudici dabit quinque talenta domestico cuius domum inuasit quinque si pecuniam non habuerit manus ei amputabitur Item statuimus quod iudex non iudicet quemquam nisi ille sit presens qui deponat querimoniam super illum uel nisi iudex testibus probare possit talibus qui non sint homines uel subditi sui quod antea aliquis ei deposuerit querimoniam super illum Preterea si aliquis faciat querimoniam de alio et ille qui conqueritur postea uelit dissimulare occultam faciens conpositionem que in uulgari dicitur halsovne iudex debet eum cogere ut querimoniam suam prosequatur Statuimus etiam quod si aduena ciui uel ciuis extraneo aliquid uendat et alter hoc pro bono recipiat iudex nichil inde iudicet quin alter eorum ei faciat querimoniam Volumus etiam quod si aliquis intret ciuitatem ut defendatur ab inimicis suis si inimici sui eum uelint captiuare uel occidere in ciuitate Burgenses qui ab inimicis eum liberauerint non respondebunt iudici pro hoc facto si etiam in defendendo illum inimicis propter inportunitatem ipsorum ut in tali strepitu contingere solet a burgensibus aliquod dampnum acciderit burgenses luere non debent Item si aliquis intret ciuitatem ut ciuis officiatur burgenses debent illum tueri ab omni uiolentia usque ad presentiam ducis Statuimus ut sex ydonei ciues iuramento confirment quod disponant de mercatu et de uniuersis que ad honorem et utilitatem ciuitatis pertinent sicut melius sciuerint et quicquid idem in hoc agant et disponant iudex non contradicat Item si aliquis ciuium inculpetur quod uel hospes suus uel amicus suus vel aliquis de familia sua de domo sua uel in domum suam aliquod maleficium perpetrauerit si iuramento se in hoc inculpabilem ostenderit liber sit si non iudici det tria talenta Item burgensibus nostris donauimus ut nullum eorum cogamus esse iudicem Preterea statuimus et donauimus ipsis pro iure ut quicumque ipsorum possit habere arma uel equum habeat ita quod dominus terre hoc ab ipsis non possit nec debeat petere peticio namque dominorum pro mandato habetur Ideo autem ab ipsis talia non sunt exigenda ut ea ipsi ad usum et necessitatem terre et ciuitatis acquirere et reseruare conentur Quidquid autem iudex pro qualicumque culpa in iudicio lucretur uolumus ut subiudici et preconibus semper de talento triginta denarii de dimidio talento quindecim denarii et ita sicut prouenire potest Vt autem hec nostra donatio tam a nobis quam a successoribus et posteris nostris in perpetuum rata et inuiolata permaneat presentem paginam super hoc scribi sigillique nostri karactere roborari subscriptioneque testium quorum nomina sunt hec muniri iussimus Ulricus de Peka et frater eius Liutoldus Herrandus de Wildonia Vlricus de Stubenberch Reimbertus de Murekke Otto de Cremis Otto Gotfridus et cholo fratres de Truhsen Duringus de Styra Ortolfus de Volcholtesdorf Otakarus de Graeze et Alrammus frater eius Dietmarus de lihtensteine Pertoldus de Embirberch Gerhardus de Chrumpach Heinricus Vlricus de Murberch Hermannus de chranichperch Rapoto de Buten et alii quam plures Datum in villa nostra Anasi per manus Volrici Notarii X kalendas Maij Anno incarnationis dominice Millesimo CC XII Indictione XV Sub tercio Innocentio papa Regnante Ottone IIII Anno imperii sui III
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter