utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04000031

Charter Number: 04000031
Cartulary Title: Wilhering, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1215 - 1221
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Ego Volricus sancte patauiensis ecclesie episcopus Cum generatio preterit et generatio aduenit et es tali rerum uicissitudine omnia pretereunt more fluentis aque icirco necesse est scripto mandari quicquid ad posteritatis inspectionem debet transmitti ut fideliter et tenaciter conseruet pagina quod elabi poterat a fugaci hominum memoria Ea propter tam presentibus quam futuris patere desideramus qualiter dominus ortolfus de teigrenbach uiam uniuerse carnis migraturus predium suum in wrgeldorf situm pro remedio anime sue beate Marie in willeringen obtulit sed hanc eius oblationem et donationem Heinricus de tretena hereditaria successione sibi attinere affirmans cassam esse uoluit et plurimis placitationibus aduersus abbatem suscitatis reuocare et retractare omnimodis attemptauit Tandem uero super uexatione quam cenobio intulerat penitentia ductus ad ipsum locum accessit et omne ius proprietatis ad se spectantis super altare sancte genitricis Marie coram multis testibus delegauit Quo contra abbas de consensu et consilio fratrum suorum acceptis a prefato Heinrico duobus talentis ipsum predium ei et uxori sue et uni liberorum suorum ottoni uidelicet colendum conmisit eo dumtaxat tenore ut quoad uiuerent ex ratione culture annuatim in natiuitate sancte marie dimidium talentum soluerent et hunc annualem censum si ante festum beati Michahelis exhibere dissimulando negligerent cum banno uno id est Ix nummorum satisfactione dissimulationem reconpensarent et post illarum trium personarum decessum cum animalibus et cetero apparatu ad cultum curie pertinenti sine ulla contradictione in usus et proprietatem ecclesie libere deuenirent Wt igitur Hec omnia ab utraque parte rationabiliter contracta et idoneis testibus insignita stabili firmitate inuiolata permaneant pactionis huius formam precepimus conscribi et sigilli nostri inpressione Muniri ne a quoquam posterorum malignitatis ausu presumatur infringi Huius uero rei testes sunt Heinricus decanus de nuenburc Leo plebanus de grezkirchen Laici autem libere condicionis Heinricus de Wessenberc albero Ministeriales Gundaker de stire Otto et siboto de teigrenbac ortolfus filius ortolfi de teigrenbac alramus aduocatus vlricus bircan verhardus de sincingen Rvbertus de concingen Heinricus cecus cvonradus de Holzluten Otto et otaker de stille Nendingus albertus euerdingen cvonradus lapicida et vlricus filius eius teodericus vecelo Otaker et bertoldus godefridus cvonradus fratres diepoldus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter