utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04000051

Charter Number: 04000051
Cartulary Title: Wilhering, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1248
Date Type: Internal
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
Otto Dei Gratia Comes Palatinus Rheni Dux Bawarie Omnibus Mutenariis et Theloneariis in Partibus Terre Austrie Salutem et omne bonum Vestra nouerit dilectio nos Priuilegia et rescripta eorundem serenissimi domini nostri Imperatoris Friderici nec non Ducum Austrie uidisse quorum talis fuit tenor quod ad supplicationem abbatis et Conuentus venerabilium Ecclesie Wilheringen hanc gratiam concesserunt specialem ut de uictualibus et rebus eiusdem ubicumque in locis Mutarum et Theloneorum ducendis nulla Thelonea seu Mute in partibus eisdem soluantur ascendendo uel descendendo in aquis uel in terris de hiis maxime non soluantur que ad usus ipsius ecclesie pertinere uidentur Insuper ipsis fratribus est concessum ut talentum Salis maioris ligaminis seu ponderis super id quod fratrum et familie eiusdem Monasterii necessitati sufficit annuatim transducatur semel in anno sine Mutta Nos itaque ipsi ecclesie eandem gratiam uolentes firmiter obseruari Districte uobis precipiendo mandamus ne contra Priuilegia sepedicti Monasterii aliquid exigatis Datum Lyntz anno domini MCCXL octauo II Idus Decembris
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter