utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04000079

Charter Number: 04000079
Cartulary Title: Wilhering, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1265
Date Type: Internal
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
Ne gesta hominum racionabiliter facta per diuturnitatem temporis obliuio tollat congruit ea scripture testimonio perhennari Hinc est quod nos Henricus et Bernhardus fratres de Schaunbergk et Bernhardus et Henricus juniores notnrn esse volumus omnibus presentibus et futuris hanc literam intuentibus quod Wernhardus nobis Henrico et filiis nostris Wernhardo et Henrico consencientibus et etiam secum donantibus possessiones suas in Praitwisen et curiam in Fuert et molendinum cum ipsorum omnibus attinenciis scilicet pratis et piscacionibus nemoribus et pascuis viis et inviis et quelibet que vsui esse possunt ecclesie sancte Marie in Wilhering ob remedium anime sue donauit post mortem suam libere possidendas Eo autem viuente de dictis bonis ecclesie prenotate duo talenta denariorum annis singulis est daturus Est autem forma donacionis talis quod de quatuor librarum redditibus ex dictis bonis anniuersarius suus annis singulis celebretur et de octo librarum redditibus eciam ex bonis sepedictis hospitale in loco prebabito est habendum Insuper et hoc duximus declarandum quod nos vel heredes nostri siue eciam officiales et alii nobis attinentes habitatoribus possessionum predictarum inferre aliquas iniurias non tenemur videlicet in Stewris vel vecturis in pernoctacionibus vel aduocaciis vel aliquibus grauaminibus opprimere sed pia defensione tuebimur propter deum Est autem hec donacio facta secundum jura et libertates ordinis et dicte domus Vt autem hec nostra donacio firma permaneat et inconuulsa nos sepedicte domui hanc paginam damus sigillorum nostrorum munimine roboratam Testes sunt Rugerus prueschinck et alii quam plurimi fide digni Datum in Schaunbergkh Anno domini MCCLXV
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter