utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04040125

Charter Number: 04040125
Cartulary Title: St. Gallen, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1208
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
Quia scripti munimine et testium voce tocius profuture calumpnie preveniri solet materia notum sit omnibus presentibus et futuris quod ego R de Guttingin curtem in Monnshusin cum omnibus appendiciis suis Ov domino meo abbate et omnibus confratribus annuentibus B plebano in Scaphusa per unum quinquennium invadiavi hoc pacto ut annuatim sine refragatione in festo omnium sanctorum in Scaphusin La modios tritici michi persolvat eiusdem loci mensure et quinquennio terminato terminabitur contractus nostre pactionis Ceterum ut geste rei fides firmior permaneat testes qui huic facto intererant utile duxi subarrare videlicet Liutoldum confratrem meum de Creigin et Egilolfum plebanum de Waltchilchun et C plebanum de Morinshusin et R abbatem Schaphusensem et B cantorem et A de Chreigin et H Lirgonem et Bernoldum et Reimbertum et alios quam plures Actum vero publice anno ab incarnatione domini millesimo CCVIII Innocentio papa W Constanciensis ecclesie electo et R de Tengin abbate existentibus necnon Romano imperio vacante
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter