utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04050003

Charter Number: 04050003
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1215
Date Type: Internal
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
Universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis Andreas de Celano domini pape subdiaconus et cappellanus Capuane ecclesie archidiaconus Baren[sis] electus salutem in domino Noverit universitas vestra quod cum in causa que olim vertebatur inter monasterium sancti Johannis in Tructal ex parte una et fratres hospitalis Ierosolimitani in Bouincon ex altera super fundo eiusdem hospitalis nos dominus papa deputaverit auditorem tandem cum aliquantulum fuisset super eadem coram nobis litigatum utraque pars in dominum C Constanciensem episcopum de assensu nostro amicabiliter sub pena centum marcharum argenti compromisit Qui deum habens pre oculis per arbitrariam sententiam inter partes taliter diffinivit scilicet ut iamdicti fratres hospitalis prefato monasterio persolverent quinquaginta marchas argenti ad predium comparandum et ipsi fratres prenominatum fundum pacifice et quiete decetero possiderent Quam utique arbitrariam sententiam utraque pars sicut in presentia nostra confessa fuit ratam gerit et profirmam et dominus papa suis litteris confirmavit et nos ad certitudinem huius facti presentem paginam scribi fecimus et sigilli nostri munimine roborari
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter