utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04050004

Charter Number: 04050004
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1209 - 1216
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
Sanctissimo patri ac domino Jnnocentio sacrosancte Romane sedis summo pontifici E dictus abbas in Domo Petri et H prepositus sancti Stephani in Constantia Constantiensis ecclesie iudices delegati debitam obedientiam et reverentiam Sua nobis relatione monstravit Kvonradus abbas sancti Johannis Constantiensis dyocesis quod nobilis vir Rvodolfus de Wizenanch Patrimonium suum ecclesie sue ad usum fratrum pro tempore ibi deo servientium liberaliter et legitltime pro remedio anime sue donaverit a cuius possessione nobilis vir Volricus comes de Chiburch ipsum et tres antecessores eius sicut ipse asserit violenter eiecit Partibus itaque coram nobis constitutis dictus abbas violentam eiectionem conquestus est Pars vero comitis respondit quod possessionem eiusdem predii ab eo acceperit qui ipsum predium iure hereditavit adiungens quod R qui predium ecclesie dicitur donasse tempore donationis mortalem habuerit egritudinem et ideo in preiudicium heredum dandi nullam habuerit potestatem et hoc se probaturum promisit Ad hec predictus abbas respondit donationem predii factam fore a R eo tempore quando de rebus suis disponendi liberam habuit facultatem Verum cum secundum consuetudinem ecclesie Constantiensis quereremus in sententia quid iuris esset super causa proposita pro abbate sententiatum fuit si allegata probare posset beneficio gaudere deberet restitutionis Pro comite vero miles quidam qui cum eo ad iudicium accesserat sentenciavit quod cum de eo predio questio tractaretur quod idem comes in sua possessione XVIII annis quasi proprium possederit causam predii non coram ecclesiastico sed coram seculari iudice fore tractandam Huic opinioni laycorum turba consensum prebuit Sed quoniam per narrationem et responsionem coram nobis lis fuerat contestata visum fuerat abbati et clericis omnibus in ecclesiastico iudicio causam fore tractandam ubi lis fuerat contestata Cum igitur laycorum sententia in multitudine personarum prevaleret abbas senciens se pregravari apostolicam audientiam appellavit terminum constituens appellationi dominicam Invocavit Iudicet inde sanctitas vestra
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter