utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04050014

Charter Number: 04050014
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Protection
Date: 1218
Date Type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal, Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis amen + Ego Cuonradus dei gratia Constantiensis ecclesie episcopus huius nominis secundus omnibus Christi fidelibus presentibus et posteris dignum duxi significare quod D comes de Dochinburc ius patronatus ecclesie que vocatur Capelle site in Turtal ab ecclesia Constantiensi iure possedit feodali et eodem feodo Vo miles de Glatiburc ab ipso D comite fuit infeodatus Cuonradus vero in monasterio sancti Iohannis in Tuortal abbas huius nominis primus requisito et habito consensu dictorum feodotariorum ius patronatus dicte ecclesie Capelle cum omnibus suis pertinentiis propter adiacentiam suo monasterio ab ecclesia Constantiensi petivit commutari Verum ego sciens Patrimonium illud dum propter distantiam dum propter feodotalem alienationem sive ex causis aliis ecclesie Constantiensi minus utile adtendens etiam quoniam utraque iura sacrorum canonum et legum sanctis ecclesiis in rebus suis mutuam concedunt commutationem ius patronatus sepius dicte ecclesie cum omnibus suis pertinentiis ad ecclesiam Constantiensem spectantibus de communi et approbato consilio capituli mei et consensu monasterio sancti Johannis commutando contradidi Cunr vero predictus abbas collegio fratrum suorum super hec pium prestante consensum curiam in Hiltinsovve curiam et molendinum in Rindal iuxta Vvilperc Patrimonium sancti Johannis ecclesie Constantiensi et beate Marie recommutando recontradidit Hec commutatio facta fuit anno dominice incarnationis MCCXVIII anno decemnovem alis cicli III indictione VI F annali litera epactis XXII concurrentibus VII G litera dominicali presidente sedi apostolice Honorio anno apostolatus eius III regnante gloriosissimo rege Romanorum Friderico anno regni eius VI gubernantibus nobis Constantiensem kathedram anno electionis nostre X anno vero consecratonis nostre VIIII kl iunii in loco qui dicitur Stade sito in litore laci Quia vero hominis labilis est memoria et non sinit facta priorum transferri usque ad posteros ne presens factum per calumpniam in posterum valeat adtemptari vel per oblivionis nubem inpediatur ad futurorum noticiam pervenire hanc paginam fecimus inde conscribi et nostri sigilli munimine roborari Testes qui presentes fuerant sunt hii Vlricus custos Constantiensis ecclesie maioris Hugo prepositus sancti Stephani Waltherus de Rotinlaim Heinricus de Raprehtisvviler Heinricus de Domo Heinricus filius ministri senis Hilboldus de Shinun canonici Constantienses et venerabiles fratres Hermannus abbas sancti Blasii Eberhardus abbas de Domo Petri Dietericus abbas de Crucilino ministeriales Constantienses Cunr marscalcus Baldibertus filius eius Bertholdus de Anninvviler Cunr de Mattivviler Hugo Hauinarius Liutfridus iunior et alii quam plures
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter