utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04050027

Charter Number: 04050027
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Grant
Date: 1223
Date Type: Internal, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
[] episcopo et capitulo Constantiensibus Ex parte vestra fuit propositum coram nobis quod bone memorie A prepositus sancti Stephani Curiensis electus debita quedam contendendo cum adversariis suis super electione celebrata de ipso contraxit Quibus eo mortuo non solutis nec invento in bonis ipsius unde predicta debita solverentur quia plurimum defuncto detrahebatur eidem et sua fraudabantur iustitia creditores dilecti filii [] abbas et conventus sancti Galli ad quorum presentationem dictus prepositus beneficia quedam in Constantiensi diocesi obtinuerat pietatis intuitu vobis consentientibus concesserunt ut beneficiorum ipsorum proventus capellanorum exerescentes expensas per vos interim et dictos abbatem et conventum servientium in eisdem per sex annos eorundem cedant solutionibus debitorum ita quod ex hoc abbati et conventui supradictis quin ad eadem beneficia libere valeant completo predicto termino idoneas presentare personas nullum preiudicium generetur Unde quod pietatis obtentu super hoc factum dinoscitur approbari a nobis humiliter postulastis karissimo in Christo filio nostro F Romanorum imperatore illustri semper augusto et rege Sicilie nos per litteras suas affectuose rogante ut te frater episcope super petitione huiusmodi que sicut credere dicebat ex pio processit affectu dignaremur favorabiliter exaudire Nos igitur eiusdem imperatoris et devotionis vestre precibus inclinati factum huiusmodi de misericordia toleramus Dat Laterani III id maii pontificatus nostri anno septimo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter