Charter Document - 04050043
Charter Number: 04050043
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1228
Date Type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net
View Map
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1228
Date Type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net
View Map
Charter:
Henricus septimus divina favente clementia Romanorum rex et semper augustus universis imperii fidelibus quibus presens scriptum ostensum fuerit graciam suam et omne bonum Ut ad nostre posteritatis noticiam ea que coram nobis tractantur perveniant cerciora litterarum testimonio conmendantur et inscriptis eorum nominibus ac testibus qui gerendis negotiis affuerunt futuris calumpniis obviamus Ad noticiam itaque universorum ex insinuatione presentium cupimus pervenire quod constitutus in presentia nostra apud Vlmam civitatem nostram dilectus fidelis noster abbas sancti Johannis Baptiste in Thurtal per Privilegium ecclesie sue probavit sufficienter quod sibi et conventui suo libere liceret auctoritate apostolica eligere advocatum et si idem advocatus in aliquo res ecclesie distraheret vel dilapida ret aut personas ipsorum in aliquo presumeret aggravare ipso advocato reprobato alium possent ydoneum eligere advocatum Verum cum eodem tempore comes Dietelmus de Tocchenburc in nostra presentia esset constitutus qui eandem advocatiam racione successionis ad tempus tenebat et ipsa abutendo dicto abbati et suo conventui in bonis et personis suis non modica gravamina et violentias sepius inferebat ad instantiam et peticionem nostram quicquid iuris in eadem advocatia se estimabat habere coram nobis et principibus ac testibus subscriptis publice resignavit fide corporali prestita nobis firmiter promittendo quod tam ipse quam pueri sui eandem advocatiam requirere numquam presumant Memoratus itaque abbas et conventus suus super providentia nostre celsitudinis confisi nos in advocatum ecclesie ipsorum unanimi consilio elegerunt se et sua nostre speciali protectioni devote supponentes Nos vero futuris calumpniis obviare cupientes premissa scribi fecimus et sigillo nostre celsitudinis necnon venerabilis Eistetensis episcopi et ducis Bawarie precepimus conmuniri Testes qui interfuerunt hii sunt Henricus venerabilis Eistetensis episcopus Ludewicus illustris dux Bawarie Rudolfus palatinus comes de Tvwingen Hartmannus comes de Dilingen Cunradus burgravius de Nurinberc Fridericus de Druhendingen fratres de Nifa Eberhardus dapifer de Walpurc et F filius suus Cunradus pincerna de Winterstete Dieto de Rauensburc fratres de Svmerov Burcardus de Hohenburc Eberhardus in Walse Eberhardus de Fronhouen Rudolfus de Arbuna Vlricus dapifer de sancto Gallo Anselmus de Justingen et alii quamplures Datum apud Vlmam anno dominice incarnationis MCCXX octavo decimo kal marcii indictione prima