Charter Document - 04050049
Charter Number: 04050049
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Indulgence
Date: 1228
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net
View Map
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Indulgence
Date: 1228
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net
View Map
Charter:
In nomine patris et filii et spiritus sancti amen + Quoniam que in tempore aguntur cum tempore labuntur necesse est ut ea scriptis memoriis hominum commendentur Noverint igitur universi presentes litteras inspecturi quod Volricus miles dapifer de sancto Gallo et Volricus civis eiusdem civitatis dictus Blaraer saluti anime sue providere volentes domino inspirante de voluntate et consilio venerabilis domini C tunc temporis abbatis sancti Galli et capituli eiusdem et de consensu B tunc temporis plebani apud sanctum Gallum simul et ministelrialium hospitale in honore sancte et individue trinitatis construendum ad infirmorum custodiam et pauperum solatium mente concipientes dictus dapifer a memorato cive domum quandam ad hoc aptam apud sanctum Gallum iuxta forum sitam per concambium acquisivit et ei de predio suo quod vulgo dicitur Blaichvn XX solidorum reditus donavit duarum etiam librarum reditus et IIII solidorum de eodem predio contulit hospitali et ecclesie parrochiali libram unam pro dampno quod sustineret de hospitali de sepe dicto predio in Bleickvn annuatim persolvere constituit et pro fundo domus qui ad sanctum Gallum pertinebat predium suum Frimanshvs monasterio tradidit ut iam dictum hospitale sine respectu alicuius in fundo proprio fundaretur Predictus vero civis dictus Blaraer domino instigante reditus eiusdem libre quam pro domo receperat cum horto retro domum et cum censu trium modiorum avene et unius quartalis tritici in monte dicto Eczisperck sepe dicto tradidit hospitali Deinde statutum est ut idem hospitale de feodo vel de predio quod habet vel si quod in futuro dante domino possidebit libram unam cere monasterio sancti Galli in festo eiusdem conferet annuatim tali videlicet habita conditione ut si quis sive dominorum sive ministerialium seu aliorum virorum vel mulierum de feodo vel predio suo res mobiles vel immobiles iam dicto hospitali conferre voluerit id de predictorum dominorum sit omnimodis voluntate Ipsi quoque nullam ei inferre debent aliquatenus lesionem immo etiam ubicumque potuerint tenentur defendere ne ledatur Quod si quis malignus instinctu diabolico et dei timore postposito hospitale sepe dictum in pertinentiis suis seu aliquibus rebus aliis ledere presumpserit sciat se hoc ipso facto districti anathematis vinculum incursurum Ut autem hec nullius temeritate valeant abrogari sigillorum domini episcopi Constantiensis domini abbatis sancti Galli et capituli eiusdem munimine presentem paginam placuit roborari Acta sunt hec apud sanctum Gallum anno ab incarnatione domini MCCXXVIII anno decemnovenalis cycli XIII epactis XII F littera annali A littera dominicali concurrentibus VI indictione I quarto non septembris Testes autem qui hec viderant et audierant sunt hii Manegoldus decanus et custos ecclesie sancti Galli Burchardus prepositus Livtoldus decanus dictus de Kreigen Berhtoldus de Tengin Rvoedegerus de Raetirshoven Chuonradus de Mvomclinchon Vl et G fratres carnales et totus conventus Livtoldus et Volricus sacerdotes de sancto Laurentio Rvodolfus de Roscha Chuonradus et Heinricus fratres carnales de Rammeswac Ruodolfus de Haginwilaer Chvonradus de Einewilaer Chuonradus de Rawilaer ministeriales magister Berhtoldus cocus magister B mercator Volricus dictus Bolaer et Egelolfus frater suus Egelolfus Blarraer Volricus Ursus Gerwigus Volricus Belohse Rvodolfus Spisser et alii quam plures tam clerici quam laici in domino feliciter amen +