Charter Document - 04050058
Charter Number: 04050058
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1229
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net
View Map
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1229
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net
View Map
Charter:
[Verita]tis verbis salubriter admonemur thesaurizate vobi[s] thesauros in celo Beati ergo qui ad eterne beatitudinis premia anhelant[es veras divicias amantes terre]na conmutant in celestia et per temporalia dum [tempus] est feliciter mercantur eterna Notum itaque sit omnibus tam [pre]sentibus quam f[uturi]s quod mortuo Chvonone milite de Svmerowe in transmarinis [partibus tunc temporis] quando illustris imperator Fridericus transfretaverat et Iherosolimam et Sanctam Terram que multis annis in gentili[um] fuerat potestate liberavit Albertus et Heinricus milites fratres eiusdem C non inmemore[s fraterne carita]tis et etiam promissionis quam apud Lindaugiam sibi in recessu suo fecerant et ut verum dicamus iuramento firmaverant capellam in Mannecelle contulerunt Augensi ecclesie pro remedio anime dilecti fr[atris sui Fuit] enim eadem capella feodum ipsorum a nobili comite Manegoldo de Nellenburc et idem comes habebat in feodo ab abbate sancti Galli Quomodo autem et qualiter hec per concambium transmutata et [ord]inata sint presens scriptum declarabit Accesserunt itaque predicti milites A et H ad abbatem sancti Galli venerabilem Cvonradum qui tunc temporis eidem cenobio prefuit et apud ipsum precibus suis obtinuerunt dari in concambio de prediis suis tantum vel plus Valens cenobio sancti Galli pro capella in Mannecelle Missi sunt itaque ab ipso abbate et suo capitulo honesti viri Livtoldus decanus Bvrchardus prepositus Hvgo de Lvpoltes Rvodolfus de Fonenberc milites qui diligenter considerarent quid et quantum et ubi esset concambium quod vellent dare pro predicta capella Ostensum est enim eis apud Aphelowe curtis una et una vinea et in eodem confinio apud Gizensteige due curtes et hoc sub iuramento firmatum est quod multo plus valeret hoc predium quam capella cum suis attinentiis Cum ergo supramemorati milites A et H de Svmerowe domini regis essent ministeriales et nichil de prediis suis sine consensu regis ecclesie sancti Galli conferre possent factum est igitur deo ordinante quod eodem tempore dominus rex Heinricus Constantiam veniret et dominus abbas sancti Galli et sepedicti milites A et H de Svmerowe similiter ibi essent Igitur inter missarum sollempnia in choro Constantiensi cum multi interessent dominus rex accepto predio supramemorato a predictis militibus contulit per manus abbatis ecclesie sancti Galli presente H prothonotario Constantiensis et Augustensis dyocesum summo preposito E de Walpurc dapifero C de Winterstetin pincerna C de Smalenegge R et H fratribus de Arbona R de Rorscach C de Valchenstein et multis aliis Transacto vero non multo post tempore venit dominus abbas sancti Galli apud Lindaugiam et predictus comes M de Nellenburc ad dominum regem qui tunc ibi minuerat sanguinem Venerant etiam sepememorati milites A et H illuc qui audito quod dominus abbas et comes ibi essent vocato ad se Volrico preposito Augensi et quibusdam suis fratribus venerunt cum ipso ad presentiam ipsorum et capellam in Mannecelle quam habebant in feodo a comite sibi resignaverunt et ipse comes abbati abbas vero omne ius quod habebat ecclesia sancti Galli in capella eadem et suis attinentiis contulit Augensi ecclesie per manus Vo prepositi Predium vero quod dominus rex apud Constantiam contulerat ecclesie sancti Galli recepit dominus comes in instanti in feodo a domino abbate et A et H milites similiter a domino comite presentibus hiis W plebano de Chireberc W milite de Alstetten H de Rameswag Gozwino de Scowenburc et duobus filiis suis W de Bvzechouen R de Môse et multis aliis Acta sunt hec anno gratie MCCXXIX Ut autem hec omnia rata et inconvulsa de cetera tam cenobio sancti Galli quam Augensi permaneant ego Cvonradus abbas sancti Galli per quem et cum quo hec omnia commutata et ordinata sunt presentem paginam sigilli nostri appensione con[fi]rmo