utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04050061

Charter Number: 04050061
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1230
Date Type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis Cvonradus dei gratia abbas sancti Galli universitati fidelium salutem in perpetuum Ne labantur cum tempore que geruntur in tempore literarum debent ac testium memorie commendari Noverit ergo fidelium universitas tam futurorum quam presentium quibus presens scriptum exhibitum fuerit quod R de Galganun et uxor sua cum ipsorum prole quoddam feodum quod a nobis et ecclesia nostra in villa Otwillar habitum iure feodali possederant ad manus nostras resignabant hoc pacto ut nos idem feodum ecclesie in Wetingen conferremus Nos vero eorundem voluntati satisfacere cupientes et peticionem specialis ac dilectissimi nostri amici C eiusdem ecclesie abbatis exaudientes ipsum feodum eidem ecclesie pro quodam censu videlicet pro una libra cere que annuatim inde abbati ecclesie nostre reddatur libere cum communi consensu nostri capituli contulimus Ne autem contra id factum aliquid ausu temerario a quoquam in posterum valeat attemptari presens scriptum sigillo nostro et sigillo nostri capituli fecimus communiri Dat anno MCCXXX indict III XII kl feb apud sanctum Gallum
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter