utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04050076

Charter Number: 04050076
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1234
Date Type: Internal, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
[] episcopo Constantiensi Ex parte tua fuit a nobis humiliter postulatum ut ne per innovationem quam fecimus cuiusdam privilegii monasterii sancti Galli ecclesie tibi commisse possit in posterum aliquod preiudicium generari providere de benignitate sedis apostolice dignaremur Cum igitur ex iniuncto nobis apostolatus officio teneamur omnium ecclesiarum iura servare penitus inconcussa fraternitati tue tenore presentium duximus intimandum quod intentionis nostre non extitit nec existit ut per innovationem huiusmodi iuri Constantiensis ecclesie in aliquo derogetur cum innovatio ius novum non conferat nec etiam tollat vetus propter quod te in eo statu esse volumus in quo tempore impetrate innovationis dinosceris extitisse Ceterum per hoc nullum intendimus iuri alias eidem monasterio competenti preiudicium generari Dat Laterani VII id maii anno octavo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter