utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04050077

Charter Number: 04050077
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1234
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
Ea que fiunt sub tempore ne cum fuga temporis dilabantur huius libelli scriptum posteris memoria relinquitur Noverint igitur universi quod inter Cvonradum venerabilem sancti Galli abbatem et comitem Diethelmum quondam dictum de Toggenburc de controversia inter eos dudum habita mediantibus nobili viro comite Rvodolfo de Nouo Castro et abbate de Alta Ripa pax est reformata et in hunc modum quod dictus comes Diethelmus et sui pueri non debeant facere nec habere aliquam munitionem in tota terra Turgovi specialiter autem illico castrum Rengeswilar dictus abbas debet tenere aut destruere aut dicto comiti remittere aut de eo disponere ad ipsius abbatis beneplacitum et voluntatem Ministeriales etiam et nobiles homines sive servientes quicumque de curia ipsius comitis fuerunt qui scilicet fidelitatem ipsi abbati iuramento fecerunt dictus abbas debet tenere eosdem nisi forte voluntarie velint reddere se dicto comiti aut suis pueris quod si voluerint hoc debet concedere dictus abbas Porro dictus abbas debet remittere dicto comiti possessiones homines seu alia bona quecumque in predicta controversia occupaverat exceptis duobus castris videlicet Lvterberc et Lvitinsbvrc que destrui debent si placet dicto abbati Itaque compositionem supradictam dictus comes et sui pueri debent inviolabiliter observare et si contraveniunt et dictam compositionem violabunt vel in persona dicti abbatis aut fautorum suorum aut in aliqua munitione ipsius aut fautorum suorum munitionibus aut per aliquam interpellationem super illis bonis que idem abbas vel sui fratres vel ecclesie sue ministeriales in eorum eatenus detinuerant potestate tunc predictam compositionem debent violasse Item compositionem violabunt si predictum abbatem in persona aut sicut predictum est in aliquibus rebus offendunt sine abrenunciatione iusta unius diei et noctis spacium continente in hoc predicta compositio violata est et in nullo alio casu Insuper si dictus comes hanc ipsam compositionem violabit tunc omnia ipsius predia et feoda omnia debent cedere ecclesie sancti Galli ita quod nec ipse aut sui pueri quicquam de eisdem deinceps debeant recuperare et ad hoc sponte tradiderunt se in excommunicationem domini pape et imperatoris proscriptionem et fidei violatores et periuros et exleges existere si supradictam compositionem violabunt Super hiis omnibus dictus comes et sui pueri dare debent supradicto abbati privilegia roborata sigillis domini pape et Romanorum imperatoris et regis et diocesani et provincialis comitis et Rvodolfi comitis de Nouo Castro et abbatis de Alta Ripa et sui ipsius Consequenter supradictus comes Diethelmus debet supradicto abbati dare castrum suum Vzzenberc in pignore tamdiu tenendum quousque ea que dicta sunt ad effectum perducat econtra dictus abbas debet dare dicto comiti viginti obsides aut infra sicut placet dicto comiti quod memoratum castrum Vzzenberc eidem comiti reddatur quandocumque dicta privilegia usque ad festum omnium sanctorum vel infra ad effectum perducantur
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter