utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04050094

Charter Number: 04050094
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1240
Date Type: Internal, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
[] Cumano episcopo Sua nobis [] prior maior et sanior pars monachorum monasterii sancti Galli ad Romanam ecclesiam ut dicitur nullo medio pertinentis petitione monstrarunt quod cum nuper idem monasterium abbate vacaret idem prior et monachi eiusdem monasterii ad tractandum de futuri substitutione abbatis in capitulo convenerunt et eis per viam scrutinii procedentibus iidem prior [] camerarius et octo alii qui maiorem partem in capitulo faciebant [] prepositum eiusdem monasterii virum religiosum providum et honestum per cuius industriam idem monasterium de bono in melius creditur reformandum in abbatem canonice elegerunt et ne quid in huiusmodi electionis preiudicium fieret ex parte dicti electi ad sedem fuit apostolicam appellatum Reliqui vero qui erant minor pars quorum quidam in eligendo nullam vocem habebant Walter eiusdem monasterii monachum insufficientem penitus et indignum de facto eligere presumpserunt quo ad venerabilem fratrem nostrum [] Constantiensem episcopum appellante idem episcopus prout erat sibi plus debito favorabilis licet in dicto monasterio nullam iurisdictionem habeat appellationi premisse ad nos interiecte non deferens dicto preposito et eius electoribus absentibus nec vocatis et non cognito de electionum vel eligentium meritis contra antiquam libertatem ipsius monasterii quod apostolice sedi est ut asserunt immediate subiectum de facto cum de iure non posset electionem de ipso Waltero presumptam perperam confirmavit et procuravit eundem non absque gravi eiusdem monasterii detrimento a Corrado nato Fr dicti imperatoris qui se facit regem Teutonie appellari de regalibus investiri in contradictores et rebelles de facto excommunicationis sententiam ut dicitur proferendo Pro parte vero dicti Walteri fuit propositum ex adverso quod cum nuper monasterio ipso pastoris solacio destituto maior et sanior pars conventus eiusdem monasterii pro celebranda futuri abbatis electione vocatis qui volebant debebant et poterant interesse pariter convenissent habito super hoc inter eos diligenti tractatu per viam scrutinii servata forma concilii procedentes Walter eundem virum utique discretum et providum et ad loci regimen evidenter idoneum in suum abbatem canonice elegerunt Qui mox electioni de se facte consentiens ne quid attemptaretur in preiudicium iuris sui ad supradicti Constantiensis episcopi loci diocesani cui dictum monasterium subesse dicebant qui erat in possessione confirmandi abbates monasterii memorati audientiam appellavit Quatuor autem de monachis conventus eiusdem cum sex non professis vocem in electione nequaquam habentibus dictum prepositum in abbatem temere nominarunt Cumque causa utriusque processus ad prefatum episcopum delata fuisset idem episcopus cognitis meritis utriusque electionem de prefato Waltero prout eam invenit rite celebratam ac canonice confirmavit nominatione dicti prepositi irrita nuntiata quare petebatur a nobis ut super hiis salubre remedium apponere curaremus Quia vero nobis non constitit de premissis mandamus quatinus relaxatis sententiis excommunicationum iuxta formam ecclesie ad cautelam si que sunt a dicto episcopo in eundem prepositum et electores ipsius aut in ministeriales eiusdem monasterii occasione huiusmodi promulgate et veritate de premissis omnibus inquisita si dictum W ad regimen predicti monasterii contra canonicas sanctiones assumptum ac electionem dicti prepositi de persona idonea canonice inveneris celebratam ipsam eodem W a regimine ipsius monasterii prorsus amoto auctoritate nostra confirmare procures et prefato preposito facias a monachis et aliis subditis ipsius monasterii obedientiam et reverentiam debitam exhiberi alioquin ea rite cassata dicto Waltero si eius electionem canonicam esse et de persona idonea repereris celebratam a monachis et subditis predictis obedientiam et reverentiam exhiberi debitam et munus facias benedictionis impendi Quod si utriusque electionem tanquam minus canonicam reprobari contigerit tu de persona idonea per electionem canonicam provideri monasterio facias memorato Interim autem ministeriales ipsius monasterii ad relinquendum curam castrorum et aliorum bonorum eiusdem que ad opus monasterii tenent ne per hoc illud aliquam lesionem incurrat donec eidem monasterio de abbate provisum fuerit compelli aliquatenus non permittas attentius provisurus ne bona iamdicti monasterii sub dubio litis eventu dilapidari valeant vel consumi Ceterum ne dictus prepositus cum non habeat proprium sui iuris dispendium patiatur facias duobus ex ipsis monachis huiusmodi negotium prosequentibus de bonis prefati monasterii expensas necessarias ministrari contradictores [] nullis litteris veritati et iustitie preiudicantibus a sede apostolica impetratis constitutione de duabus dietis in generali concilio edita non obstante dummodo ultra tertiam vel quartam pars altera extra suam diocesim auctoritate presentium ad iudicium non trahatur Dat Laterani IIII non iunii anno XIIII
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter