Charter Document - 04050095
Charter Number: 04050095
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1240
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net
View Map
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1240
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net
View Map
Charter:
B decanus et capitulum Constantiensis ecclesie maioris omnibus noticiam rei geste Que geruntur in tempore ne simul labantur cum tempore solent litterarum indiciis confirmari Notum sit igitur omnibus presens scriptum inspecturis quod nos adpeticionem dilecti confratris nostri H de Rapreswiler medietatem domus quam idem H edificavit super curtile quod conparaverat de Hermanno qui dicitur Escher et ecclesie nostre ad conmunem prebendam fratrum sub annuo censu contulerat possidendum videlicet fertone cere concessimus A sorore magistri Eberhardi carpentarii quo ad terminum vite sue tali conditione facta ut predicto H de eadem domo quicquit velit liceat ordinare ita tamen quod predicta A medietate sua usque ad obitum suum non privetur sed nec heredes A post obitum eius in predicta domo nil iuris penitus obtinebunt Si autem supervixerit memoratum H de medietate sua persolvet quinque solidos annuatim quocumque dictus H illos decreverit persolvendos Quod si predictus H nihil de domo ordinaverit supradicta post obitum eius et supradicte A census qui de domo poterit provenire ad communem prebendam fratrum in perpetuum ministretur Acta sunt hec in capella Margarete circa primam in festo Dionisii anno domini MCCXL indictione terciadecima Testes autem qui hec viderant et audierant sunt hii videlicet B decanus H de Shcinon W de Ramestain O prebendarius sancti Cvonradi H sacerdos Volcnandus diaconus R clericus R Johilarius laicus Ut autem hec concessio maneat inconcussa presentem cedulam sigillo capituli nostri duximus roborandam