utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04050098

Charter Number: 04050098
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1242
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis + Ne labantur cum tempore que geruntur in tempore litterarum debent ac testium memorie commendari Noverint tam presentes quam futuri quod ego Craft comes de Togginburch contuli beato Petro in remedium anime mee Judintam puellam filiam Ebirhardi de Lovphirsberc cum omni libertate et iure presente abbate Cvonrado qui eandem Jvdintvn recepit cum roca sancti Petri Dominus autem Cvonradus abbas sancti Johannis contulit ad petitionem comitis et aliorum Jvdintvn et Heinrico marito eius scoposam que vocatur an der Hvobe cum omni iure feodali quod erbelen vocatur in perpetuum ipsos habituros cum omnibus heredibus eorum Ne autem contra id factum aliquid ausu temerario ab aliquo valeat attemptari presens scriptum sigillo nostro et abbatis fecimus roborari Acta sunt hec publice Magoltisberc presentibus his Ber plebanus in Magoltisberc et Burchardus sacerdos in eadem ecclesia Otto de Nasscha R et Ber et E fratres de Magoltisberc Diethelmus et Rvodolfus ab der Hvobe Cvnradus de Lovphirsperg H de Wolprehtiswill et alii quam plures Acta sunt anno domini MCCXLII Ego autem Vol abbas sancti Johannis ad cautelam et firmitatem sigillum meum appono
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter