utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04050122

Charter Number: 04050122
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Reply
Date: 1243
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
Vener[abilibus] in Christo dominabus [] abbatisse et conventui in Oberriet S prepositus de Curwalde et Vol canonicus Curiensis dictus de Juualt iudices a sede Magunt[ina] delegati sancte religionis propositum observare Recepimus litteras vestras et earum intelleximus annotata Scripsistis enim nobis quod nos ad instantiam abbatis et conventus sancti Galli quorum dominatio et nobilitas apud nos pro ipsis sicut dicitis interpellat de facto vos excommunicavimus Unde ad hoc nobis taliter respondemus quod eorum dominatio et nobilitas nos nullatenus ad vestram movet iniuriam vel iacturam sed magis in hac parte deum quam hominem reveremur Sed et si predicti abbas et conventus nobiles sunt ut dicitis et dominantes propter hoc tamen ipsis in iure suo deesse non possumus nec debemus licet vobis propter paupertatem vestram et religionem necnon et sexus fragilitatem in quantum cum deo possumus modis omnibus parcere studeamus Non ergo propter ipsorum potentiam sed magis propter contumatiam vestram contra vos processimus Sperabamus enim quod per ipsam excommunicationis sententiam que medicinalis est non mortalis ad obedientie bonum inflectere vos possemus Preterea scripsistis nobis quod iurisditio cause huius non penes nos sed potius penes venerabilem in Christo abbatem de Altorf et scolasticum Argent[inensem] resedit Ad quod ita respondemus quod nos super hoc an iurisditio huiusmodi nostra esset potius an illorum multorum prudentium ac religiosorum consilia diligenter requisivimus et neminem umquam invenimus qui vel dubium esse crederet sed omnes nostram esse communiter responderunt Sed et si dubium esset tunc non ad nos tantum nec ad illos tantum huius dubitationis questio pertineret sed potius ad utrosque simul Unde ut cessaret predicta inter nos et illos contentio licet dubium non sit quoad rei veritatem tamen propter bonum pacis parati essemus adhuc cum eisdem Argent[inensibus] in unum locum pariter convenire ut sic alii aliis cederent sicut de iure foret faciendum Alioquin sicut nobis illi non cedunt ita neque nos eis cedemus cum iure potiori tuti videamur Quod si non placet dictis Argent[inensibus] fiat una communis relatio ad ipsam sedem Magunt[inam] ut ibi declaretur ad quos iurisditio debeat pertinere Quod si neutrum predictorum placet certe contra vos vehementer presumitur ne non pacem sectemini aut iustitiam sed contentionem Consequenter scripsistis nobis quod vos nuntium ad nos miseratis sed ille tardius venit quam debuit et ita per vos non remansit allegatio iuris vestri Ad hoc ita dicimus quod in manifestis sola sufficit allegatio in dubiis autem non nisi etiam iudici fides fiat de hiis que allegantur quia sicut dicit canon multa sunt vera que tamen iudici credenda non sunt et maxime in alterius preiuditium Ad hoc autem quod dicitis quod a domicilio vestro citari non debetis ultra duas dictas respondemus quod de hiis privilegiis vestris nichil nobis constat sed et si constaret utrum tamen in causa presenti predicta vobis privilegia prodesse deberent hoc procul dubio nobis sine cause cognitione constare non potuit Si ergo confiditis quod prodesse vobis potuerint privilegia vestra veniatis audacter docture nos de iure vestro et quicquid revocandum fuerit de piano revocabimus plenissimam vobis iustitiam exhibentes Hoc autem quod in fine vestrarum litterarum nobis comminamini quod loco et tempore de nobis querimoniam deponetis nos non movet aliquatenus ad vindictam vel ad iram sed magis ante oculos nostros ponimus quod dicit dominus in ewangelio Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam Nunc ergo dilectissime in Christo domine cogitate qualiter bono modo iustitiam vestram prosequi valeatis ne forte lucrum temporale vergere incipiat in dispendium salutis eterne Et si forte vos de nobis non confiditis sicut nec pars adversa de vestris iudicibus confidit laborate quod in aliquos religiosos et iuris peritos de consensu partium compromittatur qui iurati causam ipsam secundum ius decidant Ego prepositus in Curwalde sigillo capituli mei utor Ego Vol dictus de Iuualt Curiensis canonicus sigillo decani mei usus sum
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter