Charter Document - 04050129
Charter Number: 04050129
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Request
Date: 1243
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net
View Map
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Request
Date: 1243
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net
View Map
Charter:
Venerabilibus dominis S preposito de Curwalde et Vol dicto de Iuualt olim in prepositum Curiensem electo [] abbatissa et conventus in Oberriet salutem et orationes in domino Cum dilecti in Christo C scolasticus Argent[inensis] et C abbas in Altorf iudices a sede Magunt[ina] delegati apud Argentinam iudicio presidissent comparentibus coram eis procuratore nostro ex una parte et magistro R procuratore domini abbatis et conventus sancti Galli ex altera post diversas altercationes partium predictus R quasdam litteras ad vos impetratas coram eis preduxit asserens quod ratione litterarum earundem in causa ipsa procedere non deberent ipsi vero visis litteris eisdem et plenius intellectis auditis etiam diligenter hinc inde propositis habito iuris peritorum consilio sententialiter pronuntiaverunt litteras easdem tamquam veritate tacita impetratas non valere Unde si tales littere fuerunt vobis postmodum presentate per eas tamquam sententialiter annullatas non fuit aliquatenus iurisditio vobis aquisita Ideoque non modicum miramur quod nos auctoritate talium litterarum contra prohibitionem iudicum predictorum tociens vexare presumitis Quapropter vestram rogamus prudentiam quatenus adhuc ab iniquitatione cepta desistatis Sicut enim nos monere curastis pro bono pacis arbitros eligere communiter dum tamen hoc adverse parti placeat non refutamus Valete in domino semper