Charter Document - 04050179
Charter Number: 04050179
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1248
Date Type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net
View Map
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1248
Date Type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net
View Map
Charter:
[] abbati sancti Johannis Constantiensis diocesis Cum sicut ex parte dilecti filii [] abbatis monasterii sancti Galli fuit propositum coram nobis idem clericis filiis ministerialium et vassallorum ac amicorum suorum eidem in negotiis ecclesie assistentium condigna retributione de beneficiis ad eius collationem spectantibus nequeat responderi gravatus non modicum super aliorum provisionibus ad quas non sine gravi scandalo frequenter compellitur per litteras sedis apostolice generales nos eidem abbati gratificari volentes et per exhibitam sibi gratiam aliis providere mandamus quatinus non permittas dictum abbatem ad provisionem alicuius compelli per generales litteras a sede apostolica impetratas revocans in irritum tam sententias litterarum ipsarum auctoritate in eundem abbatem prolatas quam si quid earum occasione fuerit in eius preiudicium attemptatum Contradictores [] Dat Lugduni XIII kl mar anno V