Charter Document - 04050187
Charter Number: 04050187
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Permission
Date: 1248
Date Type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net
View Map
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Permission
Date: 1248
Date Type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net
View Map
Charter:
Petrus + miseratione divina sancti Georgii ad Velum aureum diaconus cardinalis apostolice sedis lelgatus dilecto in Christo [] abbati sancti Galli Constantiensis diocesis salutem in domino Volentes obtentu tui servitii et devotionis quam ad Romanam geris ecclesiam gratiam tibi facere specialem presentium tibi auctoritate concedimus ut ecclesiam in Abbaticella ad tuam collationem spectantem cedente vel decedente rectore eiusdem in usus proprios tibi et successoribus tuis libere liceat retinere ita tamen quod semper eidem ecclesie per idoneum vicarium serviatur Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc atteptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatoram Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursuram Dat Argentine VIIII kl maii anno domini MCCXLVIII