Charter Document - 04050235
Charter Number: 04050235
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1251
Date Type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net
View Map
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1251
Date Type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net
View Map
Charter:
Universis Christi fidelibus presentem paginam inspecturis B dei gratia abbas sancti Galli ordinis sancti Benedicti Constantiensis dyocesis salutem in omnium salvatore Ne labantur a memoria que cum tempore dilabuntur gesta hominum scripture testimonio confirmantur Notum sit igitur tam presentibus quam futuris quod Waltherus de Ailggowe ecclesie nostre ministerialis quedam ipsius prediola quorum alterum apud Dichibvoch reliquum vero situm est apud Schotinchoven de quibus prediolis non plus quam XXXVI frusta annuatim in redditibus persolvuntur de bona voluntate sua nobis nomine monasterii nostri libere tradidit Nosque predicta prediola ad multam instantiam predicti Waltheri monasterio sororum de Tozze ordinis fratrum Predicatorum in quo mater et due sorores ipsius deo militant sub habitu regulari de consensu totius conventus nostri pro censu dimidie libre cere monasterio nostro annuatim in festo sancti Galli persolvende perpetuo censualis feodi iure ac nomine duximus concedenda Acta sunt hec apud sanctum Gallum anno domini MCCLII VIII kl martii presentibus domino H de Wartinbergh et domino R de Guttingin viris nobilibus item domino Eberhardo et E filio suo de Bichilnse domino R de Sunnunbergh domino Vol de Landenberch domino Egilolfo de Altstetin domino H de Hardegge cum pluribus aliis fidelibus et ministerialibus nostris Ut autem hec maius robur obtineant firmitatis presentem paginam sigillo nostro et sigillo conventus nostri fecimus consignari