utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04050256

Charter Number: 04050256
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1254
Date Type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
[] abbati monasterii sancti Galli Const[antiensis] diocesis Non minus acceptum est nobis quam debitum sic ecclesie filiis dispensare munera gratiarum ut illarum pretextu cuiquam nec preiudicium accedere nec dampni materia valeat imminere Cum igitur sicut petitio tua nobis exhibita continebat venerabili fratri nostro [] episcopo Const[antiensi] duxerimus indulgendum ut ecclesias et beneficia ecclesiastica cum cura vel sine cura personatus vel dignitates sue civitatis et diocesis ad quorumcumque presentationem seu collationem pertinentia que persone institute in eis in manibus ipsius episcopi resignaverant et quod unicum quod maluerint beneficium cum cura vel sine cura quocumque legitimo modo vacans et ad cuiuscumque capituli seu conventus predicte diocesis presentationem vel collationem pertinens non obstante contradictione cuiuscumque patroni electoris presentatoris vel ab eis instituti electi seu presentati sive qualibet indulgentia sedis apostolice seu legatorum ipsius que indulgentiis huiusmodi obstare possit quibuscumque ecclesiis vel personis concessa libere valeat ordinare nos eius supplicationibus inclinati super hoc tibi providere volentes ut eedem indulgentie ad ecclesias et beneficia quorum presentatio vel donatio ad te pertinere dinoscitur extendi non possint neque iuri tuo aut presentatorum a te quo minus presentatio vel collatio per te facta teneat preiudicium aliquod valeant generare tibi auctoritate presentium indulgemus Nulli [] nostre concessionis [] Dat Asisii V kl iunii anno XI
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter