utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04050257

Charter Number: 04050257
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1254
Date Type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
Innocentius episcopus servus servorum dei dilecto filio [] scolastico ecclesie Argentinensis salutem et apostolicam benedictionem Non minus acceptum est nobis quam debitum sic ecclesie filiis dispensare munera gratiarum ut illarum pretextu cuiquam nec preiudicium accedere nec dampni materia valeat imminere Cum igitur sicut petitio dilecti filii [] abbatis monasterii sancti Galli Constantiensis diocesis nobis exhibita continebat venerabili fratri nostro [] episcopo Constantiensi duxerimus indulgendum ut ecclesias et beneficia ecclesiastica cum cura vel sine cura personatus vel dignitates sue civitatis et diocesis ad quorumcumque presentationem seu collationem pertinentia que persone institute in eis in manibus ipsius episcopi resignaverint et quod unicum quod maluerit beneficium cum cura vel sine cura quocumque legitimo modo vacans et ad cuiuscumque capituli seu conventus predicte diocesis presentationem vel collationem pertinens non obstante contradictione cuiuscumque patroni electoris presentatoris vel ab eis instituti electi seu presentati sive qualibet indulgentia sedis apostolice seu legatorum ipsius que indulgentiis huiusmodi obstare possit quibuscumque ecclesiis vel personis concessa libere valeat ordinare nos ipsius abbatis supplicationibus inclinati super hoc ei providere volentes ut eedem indulgentie ad ecclesias et beneficia quorum presentatio vel donatio ad eum pertinere dinoscitur extendi non possint neque iuri suo aut presentatorum ab eo quominus presentatio vel collatio per ipsum facta teneat preiudicium aliquod valeant generare sibi auctoritate litterarum nostrarum duximus concedendum Quocirca discretioni tue per apostolica scripta mandamus quatinus dictum abbatem non permittas super hiis contra concessionis nostre tenorem ab aliquibus indebite molestari molestatores huiusmodi per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo non obstante si aliquibus a sede apostolica est indultum quod interdici suspendi et excommunicari seu extra certa loca citari non possint per litteras apostolicas non facientes plenam de indulto huiusmodi mentionem Dat Asisii V kl iunii pontificatus nostri anno undecimo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter