Charter Document - 04050266
Charter Number: 04050266
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1254
Date Type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net
View Map
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1254
Date Type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net
View Map
Charter:
In nomine domini amen Nos Berchtoldus dei gratia abbas Manegoldus decanus Albertus prepositus totusque conventus monasterii sancti Galli ordinis sancti Benedicti Const[antiensis] dyocesis venerabilibus in Christo preposito et conventui monasterii de Ruti ordinis Premonstratensis eiusdem dyocesis salutem et sinceram in domino caritatem Licet res ecclesiasticas alienari non liceat non tamen prohibitum intelligitur res huiusmodi que a laicis detinentur ad usum ecclesiasticum revocare Ius enim canonicum libenter amplectitur si quod est spirituale vel spirituali annexum a layco ad ecclesiam revertatur Ea itaque consideracione caritati vestre benigno concurrentes affectu bonum in Hirsindowe predium utique monasterii nostri sicut illud a quondam Kraftone milite et fratre suo Friderico de Toggenburg feodatoriis nostris pro certa peccunie summa comparastis vobis et monasterio vestro auctoritate presencium liberaliter concedimus cum omnibus iuribus et pertineneiis suis perpetuo possidendum Verum ne proprietas eiusdem boni monasterio nostro aliquatenus possit deperire annuum censum unius libre cere vobis et monasterio vestro pro ipso imponimus custodi monasterii nostri qui pro tempore fuerit in festo sancti Galli singulis annis persolvendum Ut autem hec predicta concessio robur obtineat firmitatis presentem paginam sigillis nostris fecimus consignari Actum anno domini MCCLIIII VI kln octobr ind XIII Testes sunt hii Ruod nobilis de Gutinger Eglolfus de Rosenberg Ruod de Rorschach Dietricus de Munchwiler Cuonr de Horwen et alii quam plures