utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04050294

Charter Number: 04050294
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Report
Date: 1258
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
[Ber] dei gratia sancti Galli abbas dilecto ac speciali clerico suo magistro R de Esching[en] salutem et affectuosam semper ad omnia [vol]untatem Et si quamplura servitia fidelia et necessaria nobis et ecclesie nostre hactenus impenderitis pro quibus non inmerito re[tri]butionem condignam sperare debeatis illud tamen gratissimum nobis et acceptissimum obsequium quod modo experti sumus per [vestre] fidelitatis diligentiam omnia superexcellit precedentia et nos quodam singulari vinculo vobis obligat et astringit [ut a]d omnem vestram voluntatem prompti semper esse debeamus et vestre promotioni intendere toto posse Verum quod tam tardi [fuim]us in nuntiis mittendis hec causa fuit quod dominus episcopus Constantiensis ante adventum Tuferii iter arripuerat eundi in Bri[sgaud]iam et ad Renum ibique febre correptus nondum extitit reversus a quo negotium super commissione monasterii Augiensis [inci]pere decrevimus sicut a capite Capite enim edomito facilius membra cetera per domantur unde non potuimus sicut expectaba[mus] vobis quicquam certi super eventu ipsius negotii demandare Hoc autem scitote quod castrum de Megdeberc ad manus nostras ha[bemus] et decanum monasterii Augiensis cum aliis nuntiis sollempnibus misimus versus Vlmam pro naciscenda bonorum illarum [regio]num possessione et quod familiares domini episcopi affirmant satis quod ipse episcopus magis velit sustinere cohertionem quamcumque [pro] monasterio Augiensi sibi infligendam quam ab ipsius detentione desistere Nos vero cum satis boni consilii copiam habeamus [] videlicet scolasticum et alios iurisperitos Argent[inenses] reditum tamen ipsius episcopi prestolamur facturi quicquid nobis ad accelera[tionem] ipsius negotii incubuerit faciendum Vos tamen in curia manete et incontinenti remittite nobis unum de [nuntiis] istis per quem nos scire faciatis omnem vestram voluntatem si videlicet vos revocare debeamus vel aliquid aliud fa[cere] vel mittere quod vobis seu nobis duxeritis oportunum Obtinete alium executorem subrogari prepositum videlicet Ar[gentinensem] quia timendum est quod excipiatur excommunicatio contra dominum de Sulze qui a iudicibus Magunt[inensibus] ad instantiam prepositi et conven[tus O]mnium Sanctorum Argent[inensis] diocesis citatus petens sibi locum tutum assignari non fuit exauditus et licet super illo gravamine ap[pellav]erit processum tamen extitit contra ipsum ad excommunicationem pro contumacia et credit super illa appellatione literas impetratas iam esse [a]aldino quas vos requiratis et si sint impetrate transmittatis sin autem vos ad decanum sancti Galli impetretis [sine] mora super appellatione eadem Item ad eundem prepositum quod si dominus episcopus Constantiensis infra certum terminum non absol[verit] monachos milites et alios a iuramento sibi prestito ipse prepositus nichilominus absolvat eosdem Item ad eundem ut [cog]at quoslibet ad solutionem censuum et aliorum reddituum de bonis monasterii Augiensis solvendorum Habete recommendatum negotium avunculi nostri C de Wartinberc super absolvendis fideiussoribus suis prout ipsemet per literas suas vobis [man]dat et negotium comitis Eber de Vering[en] Item ad instantiam comitis Wolfradi senioris de Vering[en] rogamus ut [cum or]dinarius ex certa causa sibi sit suspectus aliquem sibi iudicem obtinere velitis coram quo conveniat et conveniatur Item sciatis [quod li]teras illas quas semel et secundo misistis recepimus et sicut mandastis in eis laboramus satis pro attrahendis nobis monachis [sper]amus eos ad voluntatem nostram cito esse debere De aliis omnibus que scripsistis cauti erimus in quantum possumus Et si status [nego]tii aliqualiter fuerit immutatus apud nos hoc vos incontinenti scire faciemus Vos etiam unum de istis nuntiis inconti[nent]i remittite et statum vestrum nobis remandate Habeatis omnia sicut de vobis confidimus commendata Nostri esse nolumus []o ipso sed vestri et ideo quicquid vobis expedire videatur facite et nos facere demandato Una etiam causa tar dationis istorum [nunt]iorum fuit quod aurum non potuimus invenire
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter