utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04050295

Charter Number: 04050295
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1258
Date Type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
In nomine domini amen Quoniam quidem summe felicitatis bonum in ecclesia dei fore dinoscitur cum hiis qui in religione domino iugiter famulantur ut in eadem persistere valeant provide subvenitur sic e diverso eiusdem boni se reddunt extorres qui eosdem gravant indebite ac perturbant Huius igitur rationis intentione ego Ruodolfus vir nobilis dictus de Stretelingin habens in comitatu meo Luotoldum de Bebingen sororium meum et L filium eius nobiles et Heinricum filium fratris mei H nobilis de Stretelin una cum Joselmo milite strennuo et discreto veniens in Wettingin monasterium ordinis Cisterciensis Constantiensis diocesis quod felicis recordationis vir nobilis frater H dictus Wandilbere avunculus meus de novo fundavit sollempniter et construxit et suis rebus ac bonis mobilibus et immobilibus propriis liberaliter dotavit et nobiliter insignivit in remedium videlicet sue suorumque parentum omnium animarum Quarum rerum sive bonorum cum ego et H dictus frater meus et sorores nostre universaque proles ratione affinitatis deberemus esse heredes quia prolem legitimam superstitem minime dereliquit et si prefatum monasterium non fundasset ubi isdem sepultus in domino requiescit ne a nobis seu a successoribus nostris inpetantur indebite curavi prevenire et modis omnibus premunire Igitur pro me et fratre meo Johanne ego renuntiavi et presenti scripto renuntio omni actioni si qua nobis competebat in dictis bonis vel competere videbatur necnon exceptioni consuetudini constitutioni legum privilegio fori litteris impetratis vel impetrandis et omnibus simul per que vel quibus prefata resignatio seu renuntiatiatio possit aliqualiter irritari Similiter dicti nobiles fecerunt videlicet senior L pro sorore mea Margareta nobile femina L filius eorundem et H fratruelis meus pro se ipsis renuntiarunt omnibus in manus venerabilis domini H eiusdem monasterii abbatis et per omnia sicut supra positum est sicut ego Quo facto dictus dominus abbas et conventus eterne pietatis zenia videlicet fraternitatem et communionem omnium bonorum que in eadem domo et in ordine eorum fiunt et donante domino fient decetero contulerunt unde et ego memoratus R ratione fundationis ibidem meam habere proposui sepulturam Acta sunt autem hec anno gratie MCCLVIII V kal iunii indictione prima in monasterio Wettingin in auditorio superiori quod est versus capellam infirmorum presente domino abbate memorato et conventu eiusdem cenobii universo In huius igitur renuntiationis firmitatem et evidentiam pleniorem presentem litteram scribi feci et mei sigilli munimine memoratis domino abbati et conventui contuli communitam Nos vero L et H nobiles quia nondum habemus sigilla propria dilecti avunculi nostri et patrui nostri sigillo in presenti nos uti negotio profitemur
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter