utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 04050307

Charter Number: 04050307
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1259
Date Type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net
map View Map
Charter:
E dei gratia episcopus Constantiensis B divina permissione abbas sancti Galli universis presentium inspectoribus salutem et sinceram in domino Quia ab omni eo quod nocere potest caveri debet et cum humana cupiditas in rebus conquirendis semper plus est sollicita et intenta ideo et hoc est maxime materia licium et discordie suscitande Quare est quod nos omnes presentes et posteros scire cupimus quod ad dilectionem et concordiam inter nos habitam conservandam et perfectius roborandam de bona voluntate nostra sponte nulla neccessitate coacti sic convenimus et puro corde ac fideli animo concordamus ut oppidum seu villam Diezenhouen et quecumque res mobiles vel immobiles aut homines de quibus incertum est utrum ad ecclesiam Constantiensem vel monasterium sancti Galli pertineant vel ratione proprietatis debeant pertinere sive per donationem sive per emptionem sive per occupacionem vel resignationem factam vel etiam faciendam seu quocumque alio modo ad nos ambos vel alterum nostrum vel ecclesiam seu monasterium suum ex parte nobilis viri Hart senioris comitis de Kiburch vel illustris domine Margarete coniugis sue perveniant vel etiam devolvantur aut per nosmet ipsos mediate vel immediate vel per alios nomine nostro occupentur illas inter nos videlicet ecclesiam Constantiensem et monasterium sancti Galli ex equis portionibus dividentes comodum et incomodum utilitatem et dampnum labores et expensas sine fraude ac dolo pro ipsis indivisim et comuniter sentiamus Res autem et possessiones alie ac homines de quibus certum est ad quam ecclesiarum nostrarum vel monasterium pertineant ad prelatum illius loci sine contradictione libere redeant et quiete nec alter illum in eisdem rebus possessionibus vel hominibus impediat vel infestet Verum ne personis nostris tantum sed etiam ecclesiarum utilitatibus plenius consulatur considerationem seu conspirationem factam ad omnes extendi qui se nobis opponere presumpserint in dicto negocio et durare volumus donec idem negocium plenius sopiatur Et si comes Rudolfus de Habespurc vel Hart iunior comes de Kiburc ambo pariter vel alter eorum nos ambos vel alterum nostrum pretextu istius cause vel negocii seu cuiuscumque alterius movendo nobis prelium presumant invadere nobis invicem pro viribus assistemus Ut autem cuiuslibet rancoris odii vel discordie tollatur materia statuimus ut si inter nos super dictis bonis rebus possessionibus vel hominibus aliquod dubium oriatur utrum ad ecclesiam Constantiensem vel monasterium sancti Galli pertineant nos episcopus unam personam nos quoque abbas aliam viris discretis H de Clingenberc ecclesie Constantiensis canonico et domino Rudolfo de Gutting[en] qui duo debent esse una comunis persona adiungamus et illi duo qui sunt una persona comunis decidant et diffiniant illud dubium et quod ipsi diffiniverint sub debito prestiti iuramenti ratum maneat utrobique Et si eorum alter scilicet de Clingenberc et de Gutting[en] decesserit sepefato negocio nondum expedito nos episcopus virum discretum L prepositum Episcopaliscelle nos autem abbas dilectum nobis R militem dictum Gyel in locum illius debemus omnibus postpositis subrogare Ceterum ut suprascripta ordinatio in singulis capitulis seu articulis sine omni cuiuslibet contradictionis diffugio ab utroque nostrum firmiter observetur ad observationem ipsius tactis sacrosanctis ewangeliis nos per iuramenta corporaliter prestita duximus astringendos In cuius rei testimonium presentis pagine duo paria scribi et utrique nostrum unum par dari fecimus et sigillorum nostrorum robore communiri Acta sunt hec apud Wilam anno domini MCCL nono XV kl sempt in domino feliciter amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter